VENERABILIS SERVUS DEI CAROLUS LEISNER
IN BEATORUM CAELITUM ALBUM RITE REFERTUR
Ad perpetuam rei memoriam. – «Quis nos separabit a
caritate Christi? Tribulatio an angustia an persecutio an fames an nuditas an
periculum an gladius? Sed in his omnibus supervincimus per eum, qui dilexit
nos» (Rom 8, 35.37).
Lux fuit Christi caritas quae Caroli Leisner vitam collustravit, ac simul
vis quae eum sustentavit, in apostolatu primum inter iuvenes deinde in
captivitatis castris, ubi complures pertulit asperitates claramque fidelitatis
erga Deum et Evangelium reddidit testificationem. Natus est in oppido Rees intra
Monasteriensis dioecesis fines die duodetricesimo mensis Februarii anno MCMXV.
Iam a puero egregium prae se tulit tam corporis quam animi vigorem, quem in
Ecclesiae et hominum utilitatem tradidit. Cum Christo artam persecutus est
coniunctionem per eucharisticum mysterium frugiferamque Sacrarum Litterarum
perscrutationem nec non actuosam industriam in paroeciae suae et dioecesis
operibus, praesertim vero in pastorali adolescentium provincia, cui partes suas
studiose feliciterque contulit. Fide fortissimus, in officiis christianis suis
perseveravit, quamquam tempora valde erant tristia, atque opera fervida
apostolatus sui adversatus est propagationi doctrinarum socialismi nationalis
quem Deo inimicum iudicavit et hominibus ipsis. Peractis ideo lycii
disciplinis, ad sacerdotium sese iam parare coepit, eodemque tempore totum se
in iuvenum eruditione consumpsit quippe qui ab episcopo Clemente Augustino von
Galen dioecesanus moderator destinatus sit motus illius qui Turmae Iuveniles
appellabatur. Saepius quidem a publicis custodibus, quibus navitas illius haud
arridebat, ferme est comprehensus, numquam tamen captus. Nonnullos menses
coactus operam praestitit locis in pestilentibus magno cum valetudinis suae
detrimento. Sacerdotii iterum adgressus praeparationem, anno MCMXXXIX diaconus
est ordinatus. Tuberculosi autem conflictatus, in sanatorium intravit ubi
lenitus est morbus; at propter infaustam declarationem contra socialismum
nationalem adprehensus variisque in carceribus detentus, tandem in castra
transiit captivitatis apud Dachau, ubi quinque fere annos vixit animi virtute
fideique adfectione perpetiens maximas privationes: semper tamen caritatem
testatus est suosque Deo obtulit pro iuventute dolores altioremque in dies cum
Christo cruci adfixo familiaritatem est ingressus. Clam ipse die decimo septimo
mensis Decembris anno MCMXLIV presbyteratu est initiatus. Liberatus tandem,
castra reliquit; tamen iam sine remedio ad imum illius devergebat valetudo.
Intus omnino serenus suisque ignoscens persecutoribus, terrestrem suam
peregrinationem die duodecimo absolvit mensis Augusti anno MCMXLV apud loci
Planegg valetudinarium haud procul Monacho Bavariae. Fidei testis continuo
aestimatus est et talis confirmata fama eius, immo annorum decursu adaucta;
quapropter Monasteriensis Praesul beatificationis et canonizationis instituit
causam. Nostro denique in conspectu, die duodecimo mensis Ianuarii anno
MCMXCVI, prodiit super martyrio decretum, cum fidenter constituimus ut
beatificationis ritus die vicesimo tertio mensis Iunii subsequentis a Nobismet
ipsis perficeretur, communitatem catholicam Berolinensem pastorali animo
studiosoque invisentibus.
Hodie igitur inter sacra bane protulimus formulam:
Nach Beratung mit der Kongregation für die Selig- and Heiligsprechungen
erfülle ich gern die Bitte meiner Brüder Georg Kardinal Sterzinsky, Erzbischof
von Berlin, and Reinhard Lettmann, Bischof von Münster, vieler anderer Brüder im
Bischofsamt sowie zahlreicher Christgläubiger. Ich gestatte kraft meiner
Apostolischen Autorität, daß die ehrwürdigen Diener Gottes Bernhard Lichtenberg
and Karl Leisner künftig Selige genannt werden. Das Gedächtnis des seligen
Bernhard Lichtenberg soil alljähtlich am 5. November, das Gedächtnis des
seligen Karl Leisner alljährlich am 12. August an den Orten and in der Weise
gefeiert werden, wie es die Vorschriften bestimmen. Im Namen des Vaters and des
Sohnes and des Heiligen Geistes.
Ne ullum dein pietatis publicae erga novensilem Beatum hunt requireretur
documentum, Nostris placuit sermonibus concelebrare illum congruenter Nostrisque
etiam precibus pro universa Dei Ecclesia vehementer implorare certo diu vitae
eius insignis exemplum confisi plurimos inter Christifideles ipsosque etiam
sacros ministros valde recreaturum ac sustentaturum christiana in producenda
vita.
Quae autem his Litteris decrevimus, volumus et nunc et in posterum tempus vim
habere, contrariis rebus minime obsistentibus.
Datum Berolinensi in urbe, sub anulo Piscatoris, die XXIII mensis Iunii anno
MCMXCVI, Pontificatus Nostri duodevicesimo.
ANGELUS card. SODANO
Secretarius Status
© Copyright 1996 - Libreria Editrice Vaticana