The Holy See
back up
Search
riga

IOANNES PAULUS PP. II

LITTERAE APOSTOLICAE

GAUDEMUS SANE

TEMPLUM DEO DICATUM IN HONOREM S. LAURENTII MARTYRIS
ET S. ZDISLAVAE, IN DIOECESI LITOMERICENSI,
AD GRADUM BASILICAE MINORIS EVEHITUR

 

Ad perpetuam rei memoriam. – Gaudemus sane quotiescumque occasio Nobis datur significandi Nostram pietatem in sanctos, qui multiplici intercessione in suo perstant officio aeternae salutis dona conciliandi. Ideoque, cum Venerabilis Frater Iosephus Koukl, Episcopus Litomericensis, sanctorum cultum alere ac fovere cupiens, cleri populique sibi concrediti vota interpretatus, petierit ut templum Deo dicatum in honorem s. Laurentii martyris et s. Sdislavae in oppido vulgo dicto Jablonné v Podjestedi, in dioecesi Litomericensi, ad dignitatem Basilicae Minoris eveheretur, petitioni libenti animo obsecundare volumus. Itaque de Congregationis de Cultu Divino et Disciplina Sacramentorum consultu, Apostolicae potestatis Nostrae plenitudine, statuimus ut sacra aedes quam diximus ad titulum ac dignitatem Basilicae Minoris evehatur, omnibus adiectis iuribus et privilegiis, quae templis hoc nomine insignibus rite competunt, secundum Decretum «De titulo Basilicae Minoris», die IX mensis Novembris anno MCMLXXXIX datum. Contrariis quibusvis non obstantibus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XXV mensis Iunii, anno MCMXCVI, Pontificatus Nostri duodevicesimo.

ANGELUS card. SODANO
Secretarius Status

 

© Copyright 1995 - Libreria Editrice Vaticana

 

top