The Holy See
back up
Search
riga

IOANNES PAULUS PP. II

LITTERAE APOSTOLICAE

SILESIAE ANTIQUISSIMA

IMAGO BEATAE MARIAE VIRGINIS GRATIARUM,
QUAE SUB TITULO «MATKI BOŻEJ ŁASKAWEJ» IN SANCTUARIO
LOCI V.D. KRZESZÓW PIE COLITUR, PRETIOSO DIADEMATE REDIMIRI
SINITUR «NOMINE ET AUCTORITATE SUMMI PONTIFICIS»

 

Ad perpetuam rei memoriam. – Silesiae antiquissima Deiparae Virginis suavis imago, quae a multis iam saeculis in ecclesia loci v.d. Krzeszów custoditur, populi renovata devotione volumus cumuletur. Etenim cunctis credentibus «se praestat Maria tamquam exemplum receptae gratiae ab homine creato» (Vita consecrata, 28). Quamobrem libentes concedimus petenti Venerabili Fratri Thaddaeo Rybak, Episcopo Legnicensi, qui litteris die XII mensis Februarii hoc anno datis communia vota cleri et christifidelium expromit, ut pulchra multisque gratiis praeclara imago Beatae Mariae Virginis Gratiarum, quae sub titulo «Matki Bożej Łaskawej» in sanctuario loci v.d. Krzeszów ab antiquis temporibus pie colitur, Nostro nomine et auctoritate pretioso diademate redimiri possit. Spem insuper de hoc firmam habemus fore ut Mater divinae gratiae imploret recens constitutae dioecesi Legnicensi fidei et caritatis augmentum. Contrariis quibuslibet rebus non obstantibus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die V mensis Iulii, anno MCMXCVI, Pontificatus Nostri duodevicesimo.

ANGELUS card. SODANO
Secretarius Status

 

© Copyright 1996 - Libreria Editrice Vaticana

 

top