The Holy See
back up
Search
riga

IOANNES PAULUS PP. II

LITTERAE APOSTOLICAE

DUM SANCTAE

SANCTUARIUM DEO DICATUM IN HONOREM SANCTAE ANNAE
IN OPPIDO SCRANTONENSI AD GRADUM BASI.LICAE MINORIS

 

Ad perpetuam rei memoriam. – Dum sanctae Annae consideramus vitam spiritalemque altitudinem, nova ratione ad perfectam cum Christo unionem id est ad sanctitatem incitamur. Ideo, cum Venerabilis Frater Iacobus Cliffordus Timlin, Episcopus Scrantonensis, matris Beatae Mariae Virginis cultum alere ac fovere cupiens, cleri populique sibi concrediti vota interpretatus, petierit ut sanctuarium Deo dicatum in honorem sanctae Annae in oppido Scrantonensi, ad dignitatem Basilicae Minoris eveheretur, Nos huic petitioni libenti animo obsecundare volumus. Itaque de Congregationis de Cultu Divino et Disciplina Sacramentorum consultu, Apostolicae potestatis Nostrae plenitudine, statuimus ut sacra, quam diximus, aedes ad titulum ac dignitatem Basilicae Minoris evehatur, omnibus adiectis iuribus et privilegiis, quae templis hoc nomine insignibus rite competunt, secundum Decretum «De titulo Basilicae Minoris», die IX mensis Novembris anno MCMLXXXIX datum. Contrariis quibusvis non obstantibus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XXIX mensis Augusti, anno MCMXCVI, Pontificatus Nostri duodevicesimo.

ANGELUS card. SODANO
Secretarius Status

 

© Copyright 1995 - Libreria Editrice Vaticana

 

top