IMAGO BEATAE MARIAE VIRGINIS, QUAE SUB
TITULO
«CONSOLATRIX AFFLICTROUM» IN ECCLESIA PAROECIALI LOCI V. D. MIEDZNA
IN DIOECESI DROHICZINENSI PIE COLITUR, PRETIOSO DIADEMATE REDIMITUR
Ad perpetuam rei memoriam. – Lucis Matrem fecundam et Virginem purissimam
omnis populus christianus firmiter confitetur Reginam caelestem, ad quam sane
constanter in omnibus necessitatibus confugit, «quia nihil nos Deus habere
voluit, quod per Mariae manus non transiret» (S. Bernardus, Sermo III in Vig.
Nativ. Domini, 10; PL 183, 100).
Instante igitur Venerabili Fratre Antonio Pacifico Dydycz, Episcopo
Drohiczinensi, vota cleri et christifidelium expromente, concessimus die XXVII
superioris mensis Iulii ut gratiosa imago Beatae Mariae Virginis, quae sub
titulo «Consolatrix Afflictorum» in ecclesia paroeciali loci v.d. Miedzna pie
colitur, Nostro nomine et auctoritate pretioso diademate redimiri posset. Nunc
autem, ut huius Nostrae concessionis sollemnisque istius imaginis coronationis
memoria in posterum perennis vigeat ac pariter fidelibus incitamentum sit ad
hoc Immaculatae Dei Genetricis Mariae sanctuarium devote invisendum, has
Litteras Apostolicas dari iubemus, testes verissimas tam fausti eventus,
contrariis quibuslibet rebus nihil obstantibus.
Datum Romae, apud S. Petrum, sub anulo Piscatoris, die V mensis Septembris,
anno MCMXCVI, Pontificatus Nostri duodevicesimo.
ANGELUS card. SODANO
Secretarius Status
© Copyright 1996 - Libreria Editrice Vaticana