The Holy See
back up
Search
riga

IOANNES PAULUS PP. II

LITTERAE APOSTOLICAE

SUA INITIA

TEMPLUM SANCTO MICHAELI ARCHANGELO
DICATUM IN DIOECESI ALTUNENSI-IOHNSTONIENSI
AD GRADUM DIGNITATEMQUE BASILICAE MINORIS EVEHITUR

 

Ad perpetuam rei memoriam. – Sua initia faustaque prorsus primordia respiciens veneratur iam duo saecula communitas Lauretana in Altunensi-Iohnstoniensi dioecesi suum quendam quasi patrem ac proprium conditorem ipsum presbyterum Demetrium Augustinum Gallitzin qui missionalis fere excursoris studio motus alienigena ibidem primum excitavit fidei Catholicae locum ac templum ibidemque quadraginta operatus est fructuosissime annos ibidemque hodie tumulatus publice honoratur.

Aedificatio idcirco sacra, Sancto Michaėli Archangelo dedicata, quae eodem ipso sublimis tollitur in loco, non tantum sedes praecipua vitae industriae Catholicae ducentos annos habita est totius regionis illius verum hodie quoque commemoratae dioecesis veluti cor atque centrum communiter aestimatur. Rem proinde maxime quidem congruam et templi dignitati convenientem effecit Venerabilis Frater Iosephus Victor Adamec, Praesul ipse Altunensis-Iohnstoniensis, cum ab hac suo tempore postularet Sede Apostolica ut illa aedes titulo exornaretur decoreque Basilicae Minoris. Gratulantes autem Nos de universo hoc incepto libenterque simul ea singula confirmantes, quae in hanc sententiam Congregatio de Cultu Divino et Disciplina Sacramentorum iam legitime constituit, Apostolica Nostra usi potestate sacrarium S. Michaėli Archangelo devotum Altunensis-Iohnstoniensis dioecesis apud «Loretto» in numero recensemus esseque iubemus Basilicarum Minorum in Ecclesia Catholica, iuribus ei nimirum cunctis additis necnon privilegiis huic rei respondentibus. Servari tamen volumus decretum «De titulo Basilicae Minoris» die IX mensis Novembris foras emissum anno MCMLXXXIX. Contrariis quibuslibet rebus haudquaquam obsistentibus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die IX mensis Septembris, anno Domini MCMXCVI, Pontificatus Nostri duodevicesimo.

ANGELUS card. SODANO
Secretarius Status

 

© Copyright 1996 - Libreria Editrice Vaticana

 

top