IMAGO NOSTRAE DOMINAE «DE INDEJO» QUAE
IN ECCLESIA OPPIDI
V.D. LAS FRAGUAS COLITUR, PRETIOSO DIADEMATE REDIMITUR
Ad perpetuam rei memoriam. – «Dominus natus est ex Maria, humani generis in
se peccata suscipiens, remissionem tribuit omnium delictorum» (S. Ambrosius,
Expositio ev. sec. Lucam, VIII, 23). Idcirco Ecclesia magna cum fiducia invocat
intercessionem Immaculatae Virginis Mariae, praecipue ut peccatorum veniam apud
Filium divinum impetret.
Cum igitur Venerabilis Frater Franciscus Pérez González, Episcopus
Oxomensis-Sorianus, Litteris die II mensis Iulii datis, communia vota cleri et
Christifidelium excipiens, poposcerit ut Nostro nomine et auctoritate pretioso
diademate redimiri posset gratiosa imago Beatae Virginis Mariae quae sub titulo
Nostrae Dominae «de Indejo» in ecclesia oppidi v.d. Las Fraguas religiose
colitur, Nos huiusmodi piae petitioni libenti animo obsecundare volumus.
Ratis igitur plane habitis iis, quae Congregatio de Cultu Divino et
Disciplina Sacramentorum, tributis a Nobis facultatibus, hac in re egit,
Apostolica Nostra potentate petenti Praesuli concedimus ut supra dictae imagini
Nostro nomine et auctoritate sollemni modo pretiosam imponat coronam, firma spe
ducti fore ut populus illuc christianus, laetus XIV centenarium dioecesis suae
celebrans, per Mariam ad Iesum citius faciliusque adduci possit. Contrariis
quibuslibet rebus non obstantibus.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XXX mensis
Septembris, anno MCMXCVI, Pontificatus Nostri duodevicesimo.
ANGELUS card. SODANO
Secretarius Status
© Copyright 1996 - Libreria Editrice Vaticana