PAROECIALE TEMPLUM ET SANCTUARIUM,
BEATAE MARIAE VIRGINI DICATUM,
QUOD VOCATUR POPULARI SERMONE «OUR LADY
OF VICTORIES»,
ARCHIDIOECESIS MELBURNENSIS,
AD DIGNITATEM BASILICAE
MINORIS ATTOLLITUR
Ad perpetuam rei memoriam. – Praestans templum istud cum
catholicae operae pietatisque fidelium documentum, tum potissimum ipsius
Decessoris Nostri Pii X, clarae recordationis, curam et liberalitatem
significat. Quaedam ibidem ornamenta praeterea exstant resque ad cultum pulchre
explicandum necessariae. Signum quoque Mariae Virginis venustum asservatur, ad
quod fideles magna cum fiducia accedunt supernum adiumentum petituri. Nos autem
his spectatis rationibus, huius templi considerata quodammodo antiquitate,
Venerabilis Fratris Thomae Francisci Little, Archiepiscopi Melburnensis,
precibus concedere voluimus, qui tum suum significans postulatum tum suorum
fidelium, enixe efflagitavit ut paroeciale templum Beatae Mariae Virgini
dicatum, quod «Our Lady of Victories» vocant, in loco quem «Camberwell»
appellant suae Archidioecesis situm, in Basilicarum Minorum album referretur.
Itaque ea quae statuit Congregatio de Cultu Divino et Disciplina Sacramentorum
comprobantes, factis a Nobis quondam potestatibus, Apostolica usi auctoritate
sacrum aedificium, de quo supra est facta mentio, Basilicae Minoris dignitate
honestamus, cunctis additis iuribus et privilegiis, quae ad id genus templa
pertinent. Serventur deinde quae decretum iubet «de titulo Basilicae Minoris»
die IX mensis Novembris, anno MCMLXXXIX foras emissum, quibuslibet minime
obsistentibus rebus.
Ecclesiae tandem Matrem plurima prece deprecamur, ut
fideles cunctos ipsa custodiat, soletur, suis beneficiis cumulet. Omnes pariter
cohortamur ut, renovatis propositis, spiritalem progressum, Virgine Maria bene
iuvante, persequantur.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die
XXX mensis Septembris, anno MCMXCVI, Pontificatus Nostri duodevicesimo.
ANGELUS card. SODANO
Secretarius Status
© Copyright 1996 - Libreria Editrice Vaticana