Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS PP. II

LITTERAE APOSTOLICAE

BEATA VIRGO

BEATA MARIA VIRGO A ROSARIO PATRONA APUD DEUM
ARCHIDIOECESIS VANCUVERIENSIS CONFIRMATUR

 

Ad perpetuam rei memoriam. – Beata Virgo Filium suum singulari prorsus modo adiuvit, oboedientia, fide, spe et flagrante caritate, ad vitam animarum supernaturalem restaurandam (cfr Lumen gentium, 61). Optima ergo ratione Venerabilis Frater Adam Iosephus Exner, Archiepiscopus Vancuveriensis, communia etiam vota excipiens, Beatam Mariam Virginem a Rosario Patronam apud Deum archidioecesis suae elegit, atque petivit ut huiusmodi electio ab Apostolica Sede confirmaretur. Nos quidem enixis huius Venerabilis Fratris precibus libentissimo animo obsecundantes, comprobatis iis quae Congregatio de Cultu Divino et Disciplina Sacramentorum, facultatibus a Nobis factis, hac in re egit, Apostolica Nostra potentate, harum Litterarum virtute perpetuumque in modum Beatam Mariam Virginem a Rosario Patronam apud Deum archidioecesis Vancuveriensis confirmamus, omnibus factis iuribus ac liturgicis concessionibus, quae in Normis de Patronis constituendis nec non Instructione «de Calendariis particularibus atque Officiorum et Missarum Propriis recognoscendis», n. 30, indicantur. Ceterum volumus ut hae Litterae Nostrae religiose serventur suosque plenos effectus sive nunc sive in posterum consequantur. Contrariis quibuslibet rebus non obstantibus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die I mensis Octobris, anno MCMXCVI, Pontificatus Nostri duodevicesimo.

ANGELUS card. SODANO
Secretarius Status

 

© Copyright 1996 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana