SACRA PAROECIALIS AEDES VISITATIONIS
BEATAE MARIAE VIRGINIS,
INTRA ARCHIDIOECESIS CRACOVIENSIS FINES SITA,
IN
CATALOGUM BASILICARUM MINORUM REFERTUR
Ad perpetuam rei memoriam. – Antiquum sane ac venustum istud templum a media
iam aetate repetit memoriam, quod annorum decursu fidelium pietatem demonstrat
et peculiarem ipsorum in Virginem Mariam animi affectionem, multum Carmelitarum
adlaborantibus sodalibus. Ibidem praeterea artificia quaedam exstiterunt affabre
confecta, ut cultus in caelestem Matrem aptius explicaretur. Congruentes igitur
iustasque repperimus causas postulatis satisfaciendi, quae nuper admovit
Venerabilis Frater Noster Franciscus S.R.E Cardinalis Macharski, Archiepiscopus
Cracoviensis, qui, vota cleri fideliumque significans, flagitavit ut Beatae
Mariae Virginis Visitationi dicatum paroeciale templum, ipsius in archidioecesi
situm, inter Basilicas Minores referretur, iuribus et privilegiis publice
riteque locupletaretur. Itaque rata omnino habentes quae Congregatio de Cultu
Divino et Disciplina Sacramentorum statuit, Apostolica Nostra pro auctoritate,
sacrum aedificium de quo supra est facta mentio, Basilicarum Minorum dignitate
tituloque decoramus, omnibus iuribus et privilegiis templis his consentaneis
exornamus. Teneatur deinde Decretum «de titulo Basilicae Minoris», die IX
mensis Novembris anno MCMLXXXIX evulgatum, contrariis rebus minime officientibus
quibuslibet. Ceterum, veluti persequentes maiorum probandos mores, Ipsi Nos,
fervide Deiparam aliquando inibi sumus deprecati. Quod etiamnunc facimus, ut
pristinae commendabiles consuetudines et studium usque vigeant et Mater
caelestis vicissim sua adiumenta iisdem affatim suppeditet.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die II mensis
Octobris, anno MCMXCVI, Pontificatus Nostri duodevicesimo.
ANGELUS card. SODANO
Secretarius Status
© Copyright 1996 - Libreria Editrice Vaticana