The Holy See
back up
Search
riga

IOANNES PAULUS PP. II

LITTERAE APOSTOLICAE

AMBULATE IN DILECTIONE

VENERABILI DEI SERVAE MARIAE ANNAE MOGAS FONTCUBERTA
BEATORUM HONORES DECERNUNTUR

 

Ad perpetuam rei memoriam. – «Ambulate in dilectione, sicut et Christus dilexit nos et tradidit seipsum pro nobis ablationem et hostiam Deo in odorem suavitatis» (Eph 5, 2).

Christi exemplo pellecta est Maria Anna Mogas Fontcuberta, quae studiose viam caritatis sacrificiique decucurrit atque Evangelii lumen in suae aetatis societatem transfudit, vitam suam impendens, ut iuvenes institueret et aegrotos pauperesque iuvaret.

Domini haec fida discipula in oppido Corró del Vail die XIII mensis Ianuarii anno MDCCCXXVII, e Laurentio Mogas et Magdalena Fontcuberta orta est, mox pupilla relicta. Eandem Barcinone in sua recepit domo dives piaque matrina Baptismi; quam ita apposite instituit, ut praecipuum locum in societate occupare posset. Ea autem mundum relinquere maluit Deoque se consecrare, pauperibus serviendo. Devictis namque familiaribus renuentibus, anno MDCCCL in oppido Ripoll, Vicensis dioecesis, sese duabus Capuccinis religiosis mulieribus applicavit, quae ad illius temporis leges extra claustrum versabantur, quaeque P. Iosepho Tous y Soler moderante, parvam communitatem ad pauperes puellas educandas condiderant. Huic Institutioni cum praeesset, totum inceptum servavit, et ipsum in Catalonia et Castella firmandum et dilatandum curavit. Humiliter, Providentiae Divinique Pastoris Matri fidens, magnas difficultates superavit, socias in dies frequentiores curavit, ac, magistrae adepta diploma, perite et fructuose alumnas erudivit. Vita functo P. Tous et Instituto diviso, ex una eius parte Dei Serva Congregationem Sororum Tertiariarum Franciscalium Matris Divini Pastoris condidit, quam Toletanus Archiepiscopus comprobavit. Constitutiones scripsit, vitam activam et comtemplativam promovit. Religiosas vocationes, apostolica opera, novas domus extruendas, curavit. Sociatam operam Ecclesiae pastoribus praestitit ipsaque pro Dei Regno propagando et Instituto prolatando laboravit. Ob oculos sancti Francisci Assisiensis habens vitam, multum oravit, in paupertate vixit laeta, Crucem adamavit, animarum saluti studuit, in Sorores alumnasque matris animum vertit et merito mater pauperum habita est. Ad finem usque suarum Sororum sollicita fuit de sanctitate. Virgo prudens, vigilans divinum Sponsum exspectavit, qui ad se eam vocavit die III mensis Iulii anno MDCCCLXXXVI. Sanctitatis famam viva ac mortua obtinuit, ideo Matritensis praesul anno MCMXLIX beatificationis canonizationisque causa incohavit. His perfectis a iure praescriptis, Nos Ipsi, die XV mensis Decembris anno MCMXCIV, declaravimus Dei Servam heroum in modum virtutes theologales, cardinales iisque adnexas exercuisse. Nobis coram, die XXV mensis Iunii anno MCMXCVI, decretum super mirum prodiit, quod in oppido Badalona in Hispania anno MCMLIII evenit, Venerabilis Servae Dei intercessioni adscriptum. Statuimus igitur ritus beatificationis ut Romae celebraretur die VI mensis Octobris eiusdem anni.

Hodie igitur, in foro ad Vaticanam Basilicam Sancti Petri spectante, inter Missarum sollemnia hanc ediximus formulam: «Nos, vota Fratrum Nostrorum Ioannis Nowak, Episcopi Siedlecensis, Desmondi Connel, Archiepiscopi Dublinensis, Antonii Mariae Rouco Varela, Archiepiscopi Matritensis, et Mariani Jaworski, Archiepiscopi Leopolitani Latinorum, necnon plurimorum aliorum Fratrum in episcopatu multorumque christifidelium explentes, de Congregationis de Causis Sanctorum consulto, auctoritate Nostra Apostolica facultatem facimus ut Venerabiles Servi Dei Vincentius Lewoniuk et duodecim sociorum, Edmundus Ignatius Rice, Maria Anna Mogas Fontcuberta et Marcellina Darowska, Beatorum nomine in posterum appellentur eorumque festum: Vincentii Lewoniuk et duodecim sociorum die vicesima tertia Ianuarii; Edmundi Ignatii Rice die quinta Maii; Mariae Annae Mogas Fontcuberta die sexta Octobris; et Marcellinae Darowska die quinta Ianuarii in locis et modis iure statutis quotannis celebrari possit. In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti».

Quae autem his Litteris decrevimus nunc et in posterum rata et firma esse volumus, contrariis rebus minime obstantibus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die VI mensis Octobris, anno MCMXCVI, Pontificatus Nostri duodevicesimo.

ANGELUS card. SODANO
Secretarius Status

 

© Copyright 1996 - Libreria Editrice Vaticana

 

top