VENERABILIBUS SERVIS DEI VINCENTIO
LEWONIUK ET
SOCIIS MARTYRIBUS BEATORUM HONORES DECERNUNTUR
Ad perpetuam rei memoriam. – «Apprehensis servis eius, alium ceciderunt,
alium occiderunt, alium vero lapidaverunt» (Mt 21, 35).
Eandem sortem pro fide tuenda perpessi sunt Venerabiles Dei Servi Vincentius
Lewoniuk et duodecim socii, pertinentes ad Uniatum Ecclesiam quae anno MDXCVI
secundum conventionem Unionis Brestanae est condita. Hi martyres, modesti
ruricolae regionis quae Podlasie appellatur, cruenta Russiae Zaristae
persecutione grassante, pro fidei defensione summa eminuerunt alacritate. Anno
MDCCXCIV dissoluta est Ecclesia Uniatum in Ucraina, anno MDCCCXXXIX in
Bielorussia et in Lituania, mansit illa autem in dioecesi Chelmensi, in Regno
Poloniae. Auctoritates Russiae nomine imperatoris consilium ceperunt hanc
quoque ecclesiam abolere; id est eam Ecclesiae orthodoxae adiungere; prius
quidem episcopum deportaverunt et sacerdotes unitatem cum Ecclesia catholica
tenere volentes. Ob infragilem fidelitatem multi eorum in Siberiam exportati
sunt, alii in carcerem coniecti, alii a paroecia amoti. Laici, etsi suis
pastoribus destituti, templa, liturgiam et communionem cum Romano Pontifice
audacter defendebant.
Mense Ianuario anno MDCCCLXXIV omnia Uniatum templa clausa sunt, immo
orthodoxis concredita. Quando parochus Uniatum pagi Pratulin exsilium subiit,
fideles consilium firmiter inierunt de templo aliis non tradendo.
Die XXIV mensis Ianuarii anno MDCCCLXXIV turba militum advenit. Uniates
illuc se contulerunt, ad omnia parati, dummodo fidem tuerentur. Propinquis vale
dicto, festivas induerunt vestes quoniam – uti illi aiebant – de sacratissimo
eventu agebatur.
Quia dux militum neque per minas neque per blanditias cogere potuit Uniates
ut templum relinquerent, iussit ut armis mortifere percuterentur. Tunc Uniates
in sepulcrali loco prope templum in genua subsiderunt et canticum modulantes in
pace mortem oppetiverunt, non exsecrantes in persecutores, sed clamantes «iucundum esse pro fide mori».
Die XXIV mensis Ianuarii anno MDCCCLXXIV pro fide et unitate Ecclesiae
occubuerunt tredecim Uniates: ex pago vulgo Woroblin: Vincentius Lewoniuk,
quinque et viginti annos natus; ex vico Legi: Daniel Karmasz, octo et
quadraginta aetatis annos, et Lucas Bojko, duos et viginti annos; ex pago
Zaczopki: Constantinus Bojko, undequinquaginta annos; Constantinus Łukaszuk,
quinque et quadraginta annos; Anicetus Hryciuk, undeviginti annos; Philippus
Geryluk, quattuor et quadraginta annos, et Onuphrius Wasyluk, unum et viginti
annos; ex vico Bohukaly: Bartholomaeus Osypiuk, triginta annos natus; ex vico
Derlo: Ignatius Frańczuk, quinquaginta annos; Ioannes Andrzejuk, sex et viginti
annos; Maximus Hawryluk, quattuor et triginta annos, et Michael Wawryszuk, unum
et viginti annos.
Horum martyrum corpora a militibus Russicis sunt sepulta nulla habita
veneratione et impedita propinquorum praesentia; eorum sepulcra cum superficie
terrae sunt aequata ut in oblivionem darentur. Catholici tamen, adepta Poloniae
libertate, splendidum in hoc loco aedificarunt mausoleum. Die XVIII mensis Maii
anno MCMXC horum martyrum exuviae in ecclesiam paroecialem in Pratulin sunt
translatae. Sententia populi erat: qui vitam pro fide et Ecclesiae unitate
dederunt martyres habendi sunt. De eorum veneratione cognitionem habebant Pius
IX, Leo XIII et Pius XII. Quandoquidem annorum decursu fama fidei et virtutum
eorum crescebat, Episcopus Siedlecensis Causam beatificationis et
canonizationis anno MCMXXXVIII incohavit. Servatis de iure servandis, Nobis
coram die XXV mensis Iunii anno MCMXCVI Decretum prodiit super Martyrio.
Statuimus igitur ut ritus beatificationis Romae haberetur die VI mensis Octobris
eodem anno MCMXCVI. Hodie igitur in foro ante Patriarchalem Basilicam Vaticanam,
intra Missarum sollemnia hanc protulimus formulam:
Nos, vota Fratrum Nostrorum Ioannis Nowak, Episcopi Siedlecensis, Desmondi
Connell, Archiepiscopi Dublinensis, Antonii Mariae Rouco Varela, Archiepiscopi
Matritensis, et Mariani Jaworski, Archiepiscopi Leopolitani Latinorum, necnon
plurimorum aliorum Fratrum in episcopatu multorumque christifidelium explentes,
de Congregationis de Causis Sanctorum consulto, Auctoritate Nostra Apostolica
facultatem facimus ut Venerabiles Servi Dei Vincentius Lewoniuk et duodecim
Socii, Edmundus Ignatius Rice, Maria Anna Mogas Fontcuberta et Marcellina
Darowska Beatorum nomine in posterum appellentur eorumque festum: Vincentii
Lewoniuk et duodecim Sociorum die vicesima tertia Ianuarii; Edmundi Ignatii
Rice die quinta Maii; Mariae Annae Mogas Fontcuberta die sexta Octobris; et
Marcellinae Darowska die quinta Ianuarii in locis et modis iure statutis
quotannis celebrari possit. In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti.
Quae vero decrevimus volumus firma esse ac rata in perpetuum, contraries
rebus minime obstantibus.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die VI mensis
Octobris, anno MCMXCVI, Pontificatus Nostri duodevicesimo.
ANGELUS card. SODANO
Secretarius Status
© Copyright 1996 - Libreria Editrice Vaticana