The Holy See
back up
Search
riga

IOANNES PAULUS PP. II

LITTERAE APOSTOLICAE

MORES HOMINIS

DEI SERVAE MARCELLINAE DAROWSKA
CAELESTIUM CONCEDUNTUR HONORES BEATORUM

 

Ad perpetuam rei memoriam. – «Mores hominis educatione formantur... Ratio educandi puellas in Congregatione nostra adhibita hoc sibi proponit ut alumnae ita instituantur ut Regni Dei cives se esse sciant, uti scilicet feminae non modo artibus ingenuis eruditae et humanitate perpolitae fiant, sed ut praesertim moribus honestis probisque perficiantur, ut coniuges were christianae matresque familiae fieri possint domibusque suis praeesse et patriae adesse addiscant». Haec verba ex testamento Venerabilis Servae Dei Mariae Marcellinae Darowska hausta iure quidem summa seu compendium eius charismatis apostolici putantur; quapropter a Congregatione Filiarum Beatissimae Mariae Virginis Immaculatae fideliter etiamnunc adimplentur et observantur. Serva haec Dei, Ioannis Kotovicz ac Maximilianae Jastrzębska filia, de Polona est gente nata, familia admodum nobili pluribus liberis aucta, die XVI mensis ianuarii anno MDCCCXXVII in villa Szulaki intra provinciam olim Rei Publicae Poloniae orientalem sita. Puella praestantis ingenii mentisque acutae; bene deinceps erudita, ab ipsa infantia dono est contemplations cumulata, verum ad munus sese praecipuum ac singulare in sua Ecclesia exsequendum destinatam a Deo esse nesciebat, quod postmodum communia officia uxoris ac matrix experta indictum sibi cognovit. Illa enim dilecta parentum suorum illa germanorumque simul carissima soror, cum suo adolevit tempore, a patre in matrimonium locata Carolo Darowski est, qui vicissim obiit anno MDCCCXLIX, et brevi felix duorum liberorum mater facta, marito in bonis administrandis opem tulit optimaque rusticorum patrona exstitit. Tribus modo annis elapsis coniuge inopinate exstincto vidua est facta filiumque parvulum anno postero amisit, ad cuius tumulum Maria Marcellina se totam Deo devovit. Tum Dominus ei, quae filiolam unicam superstitem educare debebat, opus pium a Iosepha Karska et Hieronymo Kajsiewicz Congregationis Domini Nostri Iesu Christi Sacerdote Romae incohatum commisit adimplendum et deinceps curandum. Quandoquidem hoc contigit anno MDCCCLIV, quo est Immaculatae Conceptions dogma promulgatum, ita Congregatio Filiarum Beatae Mariae Virginis Immaculatae excitata est, cuius munus praecipuum esset puellas christianas ea ratione instituere et educare ut familiae sanctiores fierent animoque christiano imbuerentur. Mortua vero anno MDCCCLX Iosepha Karska, haec Dei Serva nascentis Congregationis gubernationem suscepit atque, laudatorio decreto impetrato, moniales de Urbe in oppidum Jazłowiec archidioecesis Leopolitanae traduxit. Quinquaginta exinde annos Congregationi praefuit; sex maiores eius domos in variis patriae condiclit partibus, ubi alumnae instituebantur pauperioresque nutriebantur et vestiebantur. Cum sororibus atque alumnis coniuncte vixit earum unamquamque veluti mater optima diligenter fovit, disceptationes asceticas conscripsit, pias similiter meditationes atque hortationes ad sorores. Signa temporis sui observans commutationes patriae sociales perspexit et egestati plebis subvenire studuit, omnes ordines populi per suam educandi curam et disciplinam amplectens. Rerum postmodum opumque exiguitate ipsa vexata a civilibusque saepius impedita potestatibus, fortiter superavit quaslibet vitae asperitates. Mystico sensu imbuta et inter suos sanctimoniae aestimatione circumdata, tenebras tamen interiores passa est, cum maxime operibus suis apostolicis perficiendis administrandisque navaret operam. Quoniam Beatissimae virginis Marine sanctuarium Czestochoviense colebat, ut in Claro Monte patratum scelus sacrilegum quodammodo repararet, vitae suae reliquum etiam impendit, donec ea in coenobio Jazlovicensi die V mensis Ianuarii vita decessit anno MCMXI. Nos itaque anno MCMXCIV die XV mensis Decembris palam Mariam Marcellinam declaravimus heroum in modum virtutes excoluisse omnes christianas. Paulo autem post, die XXV mensis Iunii anno MCMXCVI protulimus decretum super miraculo quod eiusdem Servae Dei intercession adscribebatur statuimusque simul ut Romae beatificationis ritus die VI octobris eiusdem anni perageretur.

Hodie igitur apud beatissimi Petri templum adstante ingenti omnibus e terris christifidelium turma, sollemnia intra eucharistica, summa animi pastoralis Nostri cum alacritate ac religiosae pietatis adfectione, hanc pronuntiavimus formulam qua una cum aliis in Beatarum caelitum fastos Mariam Marcellinam Darowska etiam inscripsimus: «Nos, vota fratrum nostrorum Ioannis Nowak, Episcopi Siedlecensis, Desmondi Connell, Archiepiscopi Dublinensis, Antonii Mariae Rouco Varela, Archiepiscopi Matritensis, et Mariani Jaworski, Archiepiscopi Leopolitani Latinorum, necnon plurimorum aliorum Fratrum in episcopatu multorumque christifidelium explentes, de Congregationis de Causis Sanctorum consulto, Auctoritate Nostra Apostolica facultatem facimus ut Venerabiles Servi Dei Vincentius Lewoniuk et duodecim Socii, Edmundus Ignatius Rice, Maria Anna Mogas Fontcuberta et Marcellina Darowska Beatorum nomine in posterum appellentur eorumque festum: Vincentii Lewoniuk et duodecim Sociorum die vicesima tertia Ianuarii; Edmundi Ignatii Rice die quinta Maii; Mariae Annae Mogas Fontcuberta die sexta Octobris; et Marcellinae Darowska die quinta Ianuarii in locis et modis iure statutis quotannis celebrari possit.

In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti».

Preces dein universa cum Dei Ecclesia fundentes beatam Mariam Marcellinam Darowska pie invocavimus, quatenus, vita iam in exemplum imitationemque omnibus fidelibus proposita, sua apud Redemptorem Divinum deprecatione in terris adhuc versantes militantesque quam efficacissime confirmaret. Singula quae hisce ediximus Litteris ac decrevimus, volumus et nunc et in posterum valere tempus, contrariis quibusvis rebus nequaquam obsistentibus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die VI mensis Octobris anno MCMXCVI, Pontificatus Nostri duodevicesimo.

ANGELUS card. SODANO
Secretarius Status

 

© Copyright 1996 - Libreria Editrice Vaticana

 

top