The Holy See
back up
Search
riga

IOANNES PAULUS PP. II

LITTERAE APOSTOLICAE

VERA EDUCATIO

VENERABILI DEI SERVO EDMUNDO IGNATIO RICE
BEATORUM HONORES DECERNUNTUR

 

Ad perpetuam rei memoriam. – «Vera educatio prosequitur formationem personae humanae in ordine ad finem eius ultimum et simul ad bonum societatum, quarum homo membrum exstat et in quarum officiis, adultus effectus, partem habebit (Conc. Oecum. Vat. II, Declaratio de educatione christiana Gravissimum educationis, 1). Venerabilis Dei Servus Edmundus Ignatius Rice peculiari quidem ratione sollicitus fuit de humana christianaque institutione iuvenum Hiberniae quibus vitae sanctitate et apostolatu viam veritatis et iustitiae significavit. In loco v.d. Westcourt ortus anno MDCCLXII e Roberto Rice et Margarita Tierney, optima ratione a parentibus est institutus. Studiis absolutis, negotiis se dedit atque brevi tempore magnas cumulavit opes. Matrimonio sibi iunxit Mariam Elliot, quae duos post annos mortua est dum puellulam infirmam pareret. Cum mercaturam faceret unionem cum Deo per Sacrarum Scripturarum assiduam lectionem augebat atque digne mensam Corporis Christi frequentabat. Fidei virtute permotus, apostolatui pro puerorum, aegrotorum senumque bono se dedidit quas divitiarum suarum participes reddidit. Quadraginta annos natus, hortante Pio VI Decessore Nostro fel. rec., negotiis valedixit atque totum se devovit pauperum puerorum christianae institutioni. Deinde Congregationem Fratrum Christianorum condidit, cuius regulas Sancta Sedes anno MDCCCXX approbavit. Moderatoris Instituti munus magno cum sodalium profectu exercuit usque ad a. MDCCCXXXVIII, quo libere eo se abdicavit. Fratribus suis, iuvenibus totique Dei populo testimonium perhibuit caritatis, fidei, animi solliciti de Ecclesia, apostolici studii nec non curae de christianorum institutione. Novissimis vitae annis fidenti animo plurimos perpessus est dolores ac humilitates. Ab innumeris, quos beneficiis affecerat, defletus obiit die XXIX mensis Augusti anno MDCCCXLIV. Beatificationis canonizationisque Causa anno MCMLXXVIII coepta est apud curiam Dublinensem. His expletis quae ius praecipit, die II mensis Aprilis anno MCMXCIII, coram Nobis decretum super virtutibus heroicis est promulgatum. Felici deinde exitu mira sanatio pervestigata est apud Congregationem de Causis Sanctorum intercessioni Edmundi Ignatii Rice adscripta. Nos Ipsi, die VI mensis Aprilis anno MCMXCV, «constare de miraculo» declaravimus. Deinde decrevimus ut ritus beatificationis celebraretur die VI mensis Octobris anno MCMXCVI. Hodie igitur, in foro ad Vaticanam Basilicam Sancti Petri patente, inter Missarum sollemnia bane ediximus formulam: «Nos, vota Fratrum Nostrorum Ioannis Nowak, Episcopi Siedlecensis, Desmondi Connell. Archiepiscopi Dublinensis, Antonii Mariae Rouco Varela, Archiepiscopi Matritensis, et Mariani Jaworski, Archiepiscopi Leopolitani Latinorum, necnon plurimorum aliorum Fratrum in episcopatu multorumque christifidelium explentes, de Congregationis de Causis Sanctorum consulto, auctoritate Nostra Apostolica facultatem facimus ut Venerabiles Servi Dei Vincentius Lewoniuk et duodecim socii, Edmundus Ignatius Rice, Maria Anna Mogas Fontcuberta et Marcellina Darowska Beatorum nomine in posterum appellentur eorumque festum: Vincentii Lewoniuk et duodecim sociorum die vicesima tertia Ianuarii; Edmundi Ignatii Rice die quinta Maii; Mariae Annae Mogas Fontcuberta die sexta Octobris; et Marcellinae Darowska die quinta Ianuarii in locis et modis iure statutis quotannis celebrari possit.

In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti».

Quae autem his Litteris decrevimus nunc et in posterum rata et firma esse volumus, contrariis rebus minime obstantibus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die VI mensis Octobris, anno MCMXCVI, Pontificatus Nostri duodevicesimo.

ANGELUS card. SODANO
Secretarius Status

 

© Copyright 1996 - Libreria Editrice Vaticana

 

top