IOANNES PAULUS PP. II
LITTERAE
APOSTOLICAE
DOMINUS PASCIT
VENERABILI DEI SERVAE CATHARINAE JARRIGE
BEATORUM HONORES DECERNUNTUR
Ad perpetuam rei memoriam. - « Dominus pascit me, et nihil mihi deerit » (Ps
23[22], 1). Hac de re plane conscia Venerabilis Dei Serva Catharina Jarrige
totam suam vitam in Deo et proximo deserviendum contulit. Cum « in valle umbrae
mortis »(Ps 23[22], 4) ambulabat ut vexatos sacerdotes iuvaret, cum
ostiatim pro pauperibus mendicabat, in quibus vultum Christi patientem agnoverat,
cum aegrotis adsidebat atque misericordiae opera agebat, gerebat ipsa in corde
suo Dominum, suum scilicet scutum et praesidium (cfr Ps 84[83], 12), quem,
in mundum lucem effundens Evangelii, testabatur. Novissima ex septem liberis
alicuius familiae agricolarum, mulier haec fortis et animosa die IV mensis
Octobris anno MDCCLIV orta est in oppido quod Doumis dicunt hodiernae dioecesis
Sancti Flori. Puella opera agrestia exercuit, deinde compluribus familiis
opitulata est, sibi aestimationem concilians ob fidelitatem et operis
prudentiam. Robusta fuit corpore, laeta ingenio, sermone soluta. Postquam XIII
fere annos nata primum sacram Eucharistiam recepit, in spiritus fervore adolevit
atque cum adulta intellexisset a Deo se vocari ad eidem inserviendum, se ipsam
et mundi illecebras proiecit. XXIV annos fere nata cum duobus sororibus ad
oppidum Mauriac se contulit atque secundum regulam tertii Ordinis Sancti
Dominici vota nuncupavit. Quae res ei fuit nuptiale foedus cum Deo ictum ac
praecipuum de corporis spiritusque operibus misericordiae officium. Quocirca
amanter catechesi tradendae, pauperibus iuvandis, aegrotis, captivis, moribundis
curandis sese dicavit. Omnes dilexit et ab omnibus est redamata. Agnomen ei
indiderunt « Catinon menette », scilicet Catharinam parvam monialem indigentium.
Eius caritas liberalis fuit potissimum reipublicae immutatione Gallicae
obveniente, quo tempore Dei Serva schismatis scissuram persensit quam civilis
cleri constitutio procuravit. Veluti S. Catharina Senensis animose fidem, amorem
in Christum, Ecclesiam, sacerdotes Pontifici fideles professa est. His morti et
exsilio obnoxiis, absconditis ac tamen petitis, gravi suo incommodo et periculo,
corporis et spiritus solacium praebuit, cum eosdem in sacramentis ministrandis
iuvaret et sacerdotium fidelium commune ipsa exerceret. Iuvenem Sacerdotem
Filiol, capitis damnatum, solata est eundemque ad patibulum est persecuta. Hanc
propter de membris Christi patientibus sollicitudinem atque de Ecclesiae
ministris, anno MDCCXCIV in carcerem coniecta est et in ius vocata. Aetate
civilis religiosique motus transacta, clerum iuvare perrexit, ut paroecia in
oppido Mauriac iterum constitueretur atque XXII per annos in illius loci
valetudinario infirmorum fuit ministra: fuit femina « plena operibus bonis et
eleemosynis »(Act 9, 36), quae omnia Christi nomine patravit, qui eam
confortabat (cfr Philp 4, 13). Inermis sed fide et continuata precatione
bene instructa Mariali praesertim Rosario sana et operosa usque ad postremos
quinque sui terrestris exitus dies, vitae operumque sanctitate emicuit. « Emori
volo iustorum morte » dictitabat. Sic die IV mensis Iulii anno MDCCCXXXVI in
oppido Mauriac contigit. Quandoquidem « opera eos sequuntur beatos qui in Domino
moriuntur (cfr Apc 14, 13), Catharina sanctitatis fama circumfusa, in
historia et populi veneratione perstitit. Beatificationis et canonizationis
Causa anno MCMXI incohavit in dioecesi Sancti Flori. Die XXV mensis Iunii anno
MCMXCVI Decretum super miro prodiit, quod anno MCMXXXVI evenit quodque eiusdem
Venerabilis intercessioni adscriptum est. Statuimus igitur beatificationis ritus
ut Romae celebraretur die XXIV mensis Novembris eiusdem anni.
Hodie igitur, in Vaticana Basilica Sancti Petri, inter Missarum sollemnia hanc
ediximus formulam: Nos, vota Fratrum Nostrorum Rinaldi Stecher, Episcopi
Oenipontani, Christophori Schönborn, Archiepiscopi Vindobonensis et Renati
Séjourné, Episcopi Sancti Flori, necnon plurimorum aliorum Fratrum in episcopatu
multorumque christifidelium explentes, de Congregationis de Causis Sanctorum
consulto, Auctoritate Nostra Apostolica facultatem facimus ut Venerabiles Dei
Servi Otto Neururer, Iacobus Gapp et Catharina Jarrige Beatorum nomine in
posterum appellentur eorumque festum die ipsorum natali: Ottonis Neururer die
tricesima Maii; Iacobi Gapp die decima tertia Augusti; et Catharinae Jarrige die
quarta Iulii in locis et modis iure statutis quotannis celebrari possit. In
nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti.
Spectabilis haec mulier claras dedit religiosae pietatis operumque bonorum
testificationes, quae, animarum studio incitata, multos homines iuvit iisque
opem liberaliter tulit. Exoptamus igitur ut salutifera Domini dona et Evangelii
beneficia illi affatim adipiscantur eiusdem exemplo suffulti et praesidio.
Quae autem his Litteris decrevimus nunc et in posterum rata et firma esse
volumus, contrariis rebus minime obstantibus quibuslibet.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XXIV mensis
Novembris, anno MCMXCVI, Pontificatus Nostri undevicesimo.
De mandato Summi Pontificis
ANGELUS card. SODANO
© Copyright 1996 - Libreria Editrice Vaticana