The Holy See
back up
Search
riga

IOANNES PAULUS PP. II

LITTERAE APOSTOLICAE

ET VIDI

VENERABILI SERVO DEI IACOBO GAPP
BEATORUM HONORES DECERNUNTUR

 

Ad perpetuam rei memoriam. – «Et vidi... animas decollatorum propter testimonium Iesu et propter verbum Dei, et qui non adoraverunt bestiam neque imaginem eius nec acceperunt characterem in frontibus et in manibus suis; et vixerunt et regnaverunt cum Christo mille annis» (Ap 20, 4).
Haec sane prophetica visio mirum in modum ad vitam refertur et mortem Servi Dei Iacobi Gapp, presbyteri professi ex Societate Marianistarum. Iacobus Gapp die XXVI mensis Iulii anno MDCCCXCVII in Tirolensi municipio vulgo Wattens, intra fines dioecesis Oenipontanae, est natus. Anno MCMXXI temporariam emisit professionem inter sodales Societatis Mariae. Presbyteratus ordine anno MCMXXX in cathedrali ecclesia Friburgensi Helvetiorum est insignitus. Sequentibus annis ad religionis disciplinam tradendam incubuit nec non ad spiritalem addendam alacritatem in diversis Societatis inceptis in Austria, singulare usque exhibens studium erga pauperes et opere carentes. Fidelis in magisterium Ecclesiae, indefatigabili firmoque animo proclamavit placita nationalsocialismi cum doctrina christiana minime congruere. Hac de causa, inde ab anno MCMXXXVIII persecutionibus exstitit obnoxius. De superiorum hortatu prius in Francogalliam, deinde in Hispaniam se contulit. Cum vero in illis nationibus palam praedicare pergeret fautores nazismi obstinate contra Ecclesiam contendere, die IX mensis Novembris anno MCMXLII ab emissariis corporis vulgo Gestapo apprehensus est et Berolinum deportatus. Dum diuturne interrogabatur, christianam fidem strenue defendere non cessabat, quamobrem capitali crimine est damnatus. Die quidem XIII mensis Augusti anno MCMXLIII in carcere Berolini Plötzensee est decollatus. Corpus eius restitutum non fuit ad humationem, quoniam nazisti timebant ne honore martyrum decoraretur.

Eius martyrii fama perdurante, beatificationis et canonizationis Causa apud Curiam Vindobonensem per celebrationem Processus canonici anno MCMLXXXVII est incohata. Expletis omnibus quae iure requiruntur, Nobis coram die VI mensis Aprilis anno MCMXCV Decretum super martyrio est proditum. Itaque statuimus ut beatificationis ritus die XXIV mensis Novembris sequenti anno Romae celebraretur.

Hodie igitur, in Vaticana Basilica Sancti Petri Apostoli, inter Missarum sollemnia hanc ediximus formulam:

Nos, vota Fratrum Nostrorum Rinaldi Stecher, Episcopi Oenipontani, Christophori Schönborn, Archiepiscopi Vindobonensis, et Renati Séjourné, Episcopi Sancti Flori, necnon plurimorum aliorum Fratrum in episcopatu multorumque christifidelium explentes, de Congregationis de Causis Sanctorum consulto, auctoritate Nostra Apostolica facultatem facimus ut Venerabiles Servi Dei Otto Neururer, Iacobus Gapp et Catharina Jarrige Beatorum nomine in posterum appellentur eorumque festum die ipsorum natali: Ottonis Neururer die tricesima Maii; Iacobi Gapp die decima tertia Augusti; et Catharinae Jarrige die quarta Iulii in locis et modis iure statutis quotannis celebrari possit. In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti.

Quae autem his Litteris decrevimus nunc et posthac rata et firma volumus esse, contrariis rebus minime obstantibus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XXIV mensis Novembris anno MCMXCVI, Pontificatus Vostri undevicesimo.

ANGELUS card. SODANO
Secretarius Status

 

© Copyright 1996 - Libreria Editrice Vaticana

 

top