VENERABILI DEI SERVO OTTONI NEURURER
BEATORUM HONORES DECERNUNTUR
Ad perpetuam rei memoriam. – «Si quis vobis evangelizaverit
praeter id, quod accepistis, anathema sit! Modo enim hominibus suadeo ant Deo?
Aut quaero hominibus placere? Si adhuc hominibus placerem, Christi servus non
essem!» (Gal 1, 9-10).
Verbis his Paulus apostolus Evangelii veritatem proclamavit et eam animose
tuitus est. Talem firmitudinem, germano Christi famulo dignam, imitatus est
Otto Neururer qui, pastorali caritate concitus, non modo fideliter christianam
doctrinam enuntiavit, sed, gravibus periculis posthabitis, obstitit quominus
quaedam sui gregis ovis erroris viam et peccati ingrederetur. Sic usque ad
extremum parochi missionem sustinuit, persecutionem forti animo toleravit, atque
tandem martyrii gloriam consecutus est.
Fortis hie animarum pastor agricolis Aloisio Neururer et Hildegarda Streng
ortus est, die XXV mensis Martii anno MDCCCLXXXII, in quodam parvo pago montano
quem Piller vocant, tunc Brixinensis, nunc Oenipontanae dioecesis. Religiose a
familia institutus, Dei gratiae obsequens, cum ad sacerdotium vocationem
animadverteret, parvum Vincentinum ingressus est Seminarium et postea mains, ubi
diligenter studiis spiritalique institutioni operam dedit. Presbyterali
ordinatione suscepta die XXIX mensis Iunii anno MCMVII, studiosus in compluribus
paroeciis Tirolis fuit adiutor atque XIV per annos in praepositura S. Iacobi
Oenipontana in urbe sacrum ministerium gessit. Anno MCMXXXII paroeciam oppidi
Gotzens curandam suscepit, cui perquam studiose inservivit. Parochus eximio
ingenio, sed humillimus et candidissimus fuit. Recto animo, alta pietate ac
studio claruit quod in Dei verbum diffundendum, cultum divinum promovendum et in
Sacri Cordis Iesu Redemptorisque Matris pietatem augendam impertiit.
Peculiariter propter sacerdotalia officia bene peracta et confessionum
ministerii ob studiosam curam aestimabatur. Postquam Nazistae in Austria rerum
anno MCMXXXVIII sunt potiti, Ecclesia acrem persecutionem passa est. Dei Servus
paratum se praebuit ad vitam suam pro Christo tradendam atque praevidit se erga
Deum eiusque legem ob fidelitatem necatum iri. Etenim cum feminam quandam
admoneret ne viro seiuncto nuberet, iracundiam Ecclesiae hostium concitavit.
Gestapo, ut dicebatur, eum in vincula anno MCMXXXVIII coniecit ipsumque in campum
captivis custodiendis Dachaviensem deportavit et postea ad Buchenvaldensem, ubi
patientia, fidei testimonio, offensis et contumeliis tacite toleratis eluxit.
Quamquam camporum moderatores id prohibuerant, suum esse putavit redemptionis
bona concaptivis ministrare, ea petentibus. Res cognita est, ideo die XXVIII
mensis Maii anno MCMXL in cellam loricatam illius campi eum detulerunt. Ibi per
pedes suspensus est. Ita die XXX mensis Maii martyrii coronam consecutus est,
quandoquidem matrimonii sanctitatem defenderat et sacerdotale ministerium usque
ad finem expleverat. Paucis post diebus eius cineres paroeciae Gotzens traditi
sunt, ubi magna fidelium frequentia sepulti sunt, qui eum martyrem
aestimaverunt.
Martyrii fama crebrescente, anno MCMLXXXIII beatificationis et
canonizationis Causa incohavit. His rite a iure statutis peractis rebus, Nobis
coram Decretum super martyrio die XII mensis Ianuarii anno MCMXCVI prodiit.
Statuimus porro ut beatificationis ritus Romae die XXIV mensis Novembris
eiusdem anni celebraretur.
Hodie igitur, in Vaticana Basilica Sancti Petri, inter Missarum sollemnia
hanc ediximus formulam: Nos, vota Fratrum Nostrorum Rinaldi Stecher, Episcopi
Oenipontani, Christophori Schonborn, Archiepiscopi Vindobonensis et Renati
Sejourne, Episcopi Sancti Flori, necnon plurimorum aliorum Fratrum in
episcopatu multorumque christifidelium explentes, de Congregationis de Causis
Sanctorum consulto, auctoritate Nostra Apostolica facultatem facimus ut
Venerabiles Dei Servi Otto Neururer, Iacobus Capp et Catharina Jarrige Beatorum
nomine in posterum appellentur eorumque festum die ipsorum natali: Ottonis
Neururer die trigesima Maii; Iacobi Gapp die decima tertia Augusti; et
Catharinae Jarrige die quarta Iulii in locis et modis iure statutis quotannis
celebrari possit. In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti. Quemadmodum alii
praeclarus hic caeles tristissimas aerumnas et acerbos luctus praeteritis huius
saeculi annis, nonnullorum hominum improbo consilio, passus est. At ipse eximia
exhibuit virtutis exempla, non modo illis qui cum eo vexabantur sed, nostri
temporis quoque hominibus, ut ob oculos Evangelii praeceptis habitis ad probanda
semper convertantur et ad potiora ipsius hominis servanda compellantur.
Quae autem his Litteris decrevimus nunc et in posterum rata et firma esse
volumus, contrariis rebus minime obstantibus quibuslibet.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XXIV mensis
Novembris, anno MCMXCVI, Pontificatus Nostri undevicesimo.
ANGELUS card. SODANO
Secretarius Status
© Copyright 1996 - Libreria Editrice Vaticana