BEATA MARIA VIRGO DE FATIMA CAELESTIS
PATRONA
DIOECESIS SANCTI MAURI IN BRASILIA CONFIRMATUR
Ad perpetuam rei memorian. – Cum Deiparam Virginem Mariam de Fatima clerus
atque christifideles dioecesis Sancti Mauri singulari nec non assiduo cultu sint
prosecuti et adhuc prosequantur, atque in rerum angustiis eius tutelam invocent
et auxilium, Venerabilis Frater Ferdinandus A. Figueiredo, Episcopus illius
dioecesis, communia presbyterii et populi catholici excipiens vota, electionem
Beatae Mariae Virginis de Fatima in Patronam apud Deum dioecesis, quam diximus,
potestate sua rite approbavit. Quoniam autem idem Venerabilis Frater enixe
rogavit ut huiusmodi electio et approbatio secundum normal de Patronis
constituendis et ad normam Instructionis De Calendariis particularibus atque
Officiorum et Missarum Propriis recognoscendis, n. 30, confirmaretur, Nos, ex
sententia Congregationis de Cultu Divino et Disciplina Sacramentorum, eius
precibus libenter annuimus et suprema Nostra Apostolica auctoritate Beatam
Mariam Virginem de Fatima dioecesis Sancti Mauri caelestem apud Deum Patronam
confirmamus, cum omnibus iuribus et liturgicis privilegiis secundum rubricas
consequentibus. Nos confidimus fore ut hac electione cultus Beatissimae Virginis
in tota dioecesi Sancti Mauri et in singulis fidelibus augeatur, et inde non
pauci pietatis christianae bonorumque morum fructus oriantur. Ceterum decernimus
ut hae Litterae Nostrae religiose serventur suosque et nunc et in posterum
sortiantur effectus, contrariis quibuslibet minime obstantibus.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die sexto mensis
Decembris, anno Domini millesimo nongentesimo nonagesimo sexto, Pontificatus
Nostri undevicesimo.
ANGELUS card. SODANO
Secretarius Status
© Copyright 1996 - Libreria Editrice Vaticana