The Holy See
back up
Search
riga

IOANNES PAULUS PP. II

LITTERAE APOSTOLICAE

UBI VICTORIA

MEMORIAE PRODITUR SUMMUM PONTIFICEM IOANNEM PAULUM PP. II
 OCCASIONE DATA PASTORALIS VISITATIONIS ARCHIDIOECESIS
BRUNDUSINAE-OSTUNENSIS DIE XXVI MENSIS OCTOBRIS ANNO MCMXCVI
 CORONAVISSE IMAGINEM BEATAE MARIAE VIRGINIS SUB TITULO «NICOPEIA»,
 QUAE RELIGIOSAE COLITUR IN ECCLESIA PAROECIALI
SANCTAE MARIAE A VICTORIA IN OPPIDO V.D. «SAN VITO DEI NORMANNI»

 

Ad perpetuam rei memoriam. – Ubi victoria de malo subest et de peccato ipsaque de morte ea quidem est tribuenda Christi sacrificio, qui homo est factus, corpore et anima in utero Virginis susceptis (cfr Tertio millennio adveniente, 7). Ideo studemus tota cum Ecclesia Immaculatam Virginem Mariam assidue sequi, ut nos ad Filium suum victorem conducat benigna. Instante igitur Venerabili Fratri Septimio Todisco, Archiepiscopo Brundusino-Ostunensi, qui, vota cleri et populi fidelis expromens, Nos rogavit, ut imaginem Beatae Mariae Virginis sub titulo Nicopeia quae religiose colitur in ecclesia paroeciali Sanctae Mariae a Victoria in oppido v.d. «San Vito dei Normanni» aureo diademate redimiremus, Nos, libenti sane animo huiusmodi precibus obsecundantes, die XXVI mensis Octobris, anno MCMXCVI, occasione data pastoralis Nostrae visitationis in archidioecesi Brundusina-Ostunensi, inter Missarum sollemnia supra dictae imagini auream imposuimus coronam. Nunc vero ut huius sollemnis coronationis memoria in posterum perennis vigeat pariterque significetur fidelium voluntas praecelsam Dei Genetricem diligendi et sequendi, Nostro quidem consilio, signo peculiari benevolentiae qua sollertem Praesulem omnesque dilectos filios illius archidioecesis prosequimur, has Litteras Apostolicas dari iubemus, testes verissimas tam fausti ac felicissimi eventus, contrariis quibuslibet rebus nihil obstantibus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die VII mensis Ianuarii, anno MCMXCVII, Pontificatus Nostri undevicesimo.

De speciali mandato Sanctissimi

IOANNES BAPTISTA RE
Substitutus Secretariae Status

 

© Copyright 1997 - Libreria Editrice Vaticana

 

top