BEATUS HROZNATA, MARTYR,
PATRONUS
APUD DEUM DIOECESIS PILSINENSIS CONFIRMATUR
Ad perpetuam rei memoriam. – Exemplo intercessioneque
martyrum qui «vicerunt propter sanguinem Agni et propter verbum testimonii sui» (Apc 12, 11) communitas christifidelium aedificatur. Ideo recte sedes
Pilsinensis tamquam fundamentum vivum habet beatum Hroznatam, martyrem, cuius
corpus in ecclesia abbatiali Teplensi religiose colitur. Quam ob rem Venerabilis
Frater Franciscus Radkovsky, Episcopus Pilsinensis, communia vota excipiens,
electionem beati Hroznatae in Patronum apud Deum memoratae dioecesis peregit
rite, itemque petivit ut huiusmodi electio ab hac Apostolica Sede confirmaretur.
Nos quidem enixis eius Venerabilis Fratris precibus libentissimo animo
obsecundantes, comprobatis iis, quae Congregatio de Cultu Divino et Disciplina
Sacramentorum, factis a Nobis facultatibus, hac in re egit, Apostolica Nostra
potestate, harum Litterarum vi perpetuumque in modum Beatum Hroznatam, martyrem,
Patronum apud Deum dioecesis Pilsinensis confirmamus, omnibus factis iuribus ac
liturgicis concessionibus, quae Normis de Patronis constituendis nec non
Instructione «de Calendariis particularibus atque Officiorum et Missarum
Propriis recognoscendis», n. 30, indicantur. Ceterum volumus ut hae Litterae
Nostrae religiose serventur suosque plenos effectus sive nunc sive in posterum
consequantur. Contrariis quibuslibet rebus non obstantibus.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die IX mensis
Ianuarii, anno MCMXCVII, Pontificatus Nostri undevicesimo.
ANGELUS card. SODANO
Secretarius Status
© Copyright 1997 - Libreria Editrice Vaticana