The Holy See
back up
Search
riga

IOANNES PAULUS PP. II

LITTERAE APOSTOLICAE

FILIUM DEI

ECCLESIA CATHEDRALIS SANCTIS MICHAĖLI ARCHANGELO ET
FLORIANO MARTYRI DICATA IN DIOECESI VARSAVIENSI-PRAGENSI,
AD GRADUM BASILICAE MINORIS EVEHITUR

 

Ad perpetuam rei memoriam. – «Filium Dei adoramus; martyres vero tamquam Domini discipulos et imitatores merito diligimus propter eximiam ipsorum erga Regem ac Magistrum suum benevolentiam» (Martyrium Polycarpi, 17, 3). Quapropter libentes accepimus postulationem Venerabilis Fratris Casimiri Romaniuk, Episcopi Varsaviensis-Pragensis, ut Ecclesia Cathedralis eiusdem dioecesis, ubi sanctus Florianus martyr, una cum sancto Michaėle Archangelo, principe magno, qui vent in adiutorium nostrum (cfr Dn 10, 13; 12, 1), a sacerdotibus praedicantur et a christifidelibus piissime coluntur, dignitate Basilicae Minoris exornaretur. Nunc igitur concedimus eiusmodi petitioni, confisi sane fore ut, intercedentibus sanctis Michaėle et Floriano, hoc privilegium haud parum conferat ad bonum populi Dei illius dioecesis divinamque misericordiam abundantius super eum fundendam.

De consilio ideo Congregationis de Cultu Divino et Disciplina Sacramentorum, potestate Nostra Apostolica per has Litteras statuimus, ut Ecclesia Cathedralis Sanctis Michaeli Archangelo et Floriano martyri dicata in dioecesi Varsaviensi-Pragensi, titulo et dignitate Basilicae Minoris fruatur, iuribus additis et privilegiis huiusmodi templorum propriis, servatis its quae iuxta Decretum «De titulo Basilicae Minoris» die IX mensis Novembris, anno MCMLXXXIX datum, servanda sunt. Haec vero nunc et in posterum firma esse volumus, contrariis quibuslibet rebus non obstantibus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XVIII mensis Ianuarii, anno MCMXCVII, Pontificatus Nostri undevicesimo.

ANGELUS card. SODANO
Secretarius Status

 

© Copyright 1997 - Libreria Editrice Vaticana

 

top