The Holy See
back up
Search
riga

IOANNES PAULUS PP. II

LITTERAE APOSTOLICAE

QUA VENERATIONE

SANCTUARIUM BEATAE MARIAE VIRGINI A CARITATE DICATUM
IN URBE V.D. SANLÚCAR DE BARRAMEDA, INTRA FINES DIOECESIS
 ASSIDONENSIS-IEREZENSIS SITUM, TITULO BASILICAE MINORIS EXORNATUR

 

Qua veneratione augustissima Dei Mater ab Hispano populo observetur luculenter patefaciunt innumera ibidem templa eidem dicata. Quae inter annumeretur oportet Sanctuarium in urbe vulgo Sanlúcar de Barrameda situm. Illuc sane ab ineunte XVII saeculo ad nostra usque tempora christifideles peregrinantur, Beatam Mariam Virginem a Caritate fidenti ammo deprecaturi, quae efficacem adiutricem usque se praebuit suavemque consolatricem. Qua de re, huic templo peculiarem honorem tribuere et fideles in maius pietatis studium erga Virginem Matrem accendere cupiens, Venerabilis Frater Raphael Bellido Caro, sacrorum Antistes Assidonensis-Ierezensis, proprio nomine et vota quoque cleri populique sui excipiens, provido nimirum consilio a Nobis flagitavit ut memoratum templum titulo, ac privilegiis Basilicae Minoris benigne decorare dignaremur. Nos quidem, ad augendam eiusdem sacrae Aedis splendorem potissimumque ad marialem pietatem in dies fovendam, huiusmodi preces explendas libenter censuimus. Quapropter, Congregationis de Cultu Divino et Disciplina Sacramentorum sententiam excipientes, certa scientia ac matura deliberatione de Nostraque Apostolica potestate, harum Litterarum vi perpetuumque in modum, hoc Sanctuarium Deo in honorem Beatissimae Virginis Mariae sub titulo Vulgo «Nuestra Señora de la Caridad» dicatum et intra Assidonensis-Ierezensis fines positum, titulo ac dignitate Basilicae Minoris exornamus, omnibus additis iuribus et privilegiis, quae templis hoc nomine insignibus rite competunt, secundum Decretum «de titulo Basilicae Minoris» die IX mensis Novembris anno MCMLXXXIX evulgatum. Has Litteras Nostras nunc et in posterum firmas esse volumus suasque etiam sortiri effectus, quibuslibet contrariis rebus minime obstantibus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XIX mensis Februarii, anno MCMXCVII, Pontificatus Nostri undevicesimo.

ANGELUS card. SODANO
Secretarius Status

 

© Copyright 1997 - Libreria Editrice Vaticana

 

top