![]() |
![]() |
|
|
IOANNES PAULUS PP. II LITTERAE APOSTOLICAE VIVENS EST IMAGO BEATAE MARIAE VIRGINIS GRATIARUM,
QUAE SUB TITULO
Ad perpetuam rei memoriam. – «Vivens est Maria verbum consolationis ipsi Ecclesiae in proelio contra mortem» (Evangelium vitae, 105): quod saepe in historia salutis homines experti sunt, praesertim post eius auxilium petitum. Cum quidem Venerabilis Frater Ioannes Bernardus Szlaga, Episcopus Pelplinensis, communia vota cleri et christifidelium exprimens, litteris die XXV mensis Septembris superiore anno datis humiliter postulavit ut pulchra multisque gratiis praeclara imago Beatae Mariae Virginis, quae sub titulo «Matris Consolationis» in ecclesia paroeciali loci v.d. Lubiszewo pie colitur, Nostro nomine et auctoritate pretioso diademate redimiri possit, Nos libenti animo concedimus ei gratiam expetitam. Spem insuper de hoc firmam habemus fore ut Mater Consolationis super dioecesim Pelplinensem divinarum gratiarum effundat abundantiam. Contrariis rebus quibuslibet non obstantibus. Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die VI mensis Martii, anno MCMXCVII, Pontificatus Nostri undevicesimo. ANGELUS card. SODANO
© Copyright 1997 - Libreria Editrice Vaticana
|
|