IN LIBYA NUNTIATURA APOSTOLICA CONDITUR
Ad perpetuam rei memoriam. – Ad firmiores reddendas necessitudinis rationes
nuper feliciter initas inter hanc Apostolicam Sedem et Rempublicam Libycam,
vulgo dictam Gran Giamahiria Araba Libica Popolare Socialista, et ad aptius
providendum catholicae Ecclesiae regimini atque spiritali bono Christifidelium
illic degentium, Nobis peropportunum videtur ibidem Apostolicam Nuntiaturam
condere. Summa igitur Nostra potestate harumque Litterarum virtute in Republica
Libyca Nuntiaturam Apostolicam constituimus, factis omnibus iuribus, privilegiis
et indultis, quae huiusmodi Legationum propria sunt. Has denique Litteras, in
forma Brevis Maioris expeditas, nunc et in posterum ratas esse volumus,
contrariis quibuslibet rebus non obstantibus.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die X mensis Martii,
anno MCMXCVII, Pontificatus Nostri undevicesimo.
ANGELUS card. SODANO
Secretarius Status
© Copyright 1997 - Libreria Editrice Vaticana