IOANNES PAULUS PP. II
LITTERAE
APOSTOLICAE
CONSPICUUM TEMPLUM
SANCTUARIUM, BEATAE MARIAE VIRGINI DICATUM, QUOD INDICATUR
POPULARI SERMONE «OUR LADY OF VISITATION», ARCHIDIOECESIS
TUGUEGARAONAE,
AD DIGNITATEM BASILICAE MINORIS ATTOLLITUR
Ad perpetuam rei memoriam. – Conspicuum templum hoc simul missionariorum
industriae habetur documentum simul pietatis fidelium testimonium. Quaedam
ibidem ornamenta praeterea exstant resque ad cultum pulchre explicandum
necessariae. Signum quoque Mariae Virginis venustum asservatur quod sodales
Ordinis Fratrum Praedicatorum olim comportarunt, ad quod fideles magna cum
fiducia accedunt, superna subsidia petituri. Nos autem his spectatis
rationibus, huius templi considerata praestantia et his fidelibus
significatione, Venerabilis Fratris Deodati A. Talamayan, Archiepiscopi
Tuguegaraoani, precibus concedere voluimus, qui suum tum significans postulatum
tum suorum fidelium, plurima prece efflagitavit ut sanctuarium Beatae Mariae
Virgini dicatum, quod «Our Lady of Visitation» vocant, in urbe quam «Piat»
appellant suae archidioecesis situm, in Basilicarum Minorum album referetur.
Itaque ea quae statuit Congregatio de Cultu Divino comprobantes, factis a Nobis
quondam potestatibus, Apostolica usi auctoritate sacrum aedificium, de qua
supra est facta mentio, Basilicae Minoris dignitate decoramus, cunctis additis
iuribus et privilegiis, quae ad id genus templa pertinent. Serventur deinde quae
decretum iubet «de titulo Basilicae Minoris» die IX mensis Novembris, anno
MCMLXXXIX foras emissum, quibuslibet minime obsistentibus rebus.
Ceterum caelestem Matrem exoramus, ut fideles cunctos ipsa tueatur, soletur,
suis beneficiis cumulet. Ii pariter hoc superno patrocinio roborati, renovatis
propositis, studiosius in rem catholicam incumbant.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die X mensis Martii,
anno MCMXCVII, Pontificatus Nostri undevicesimo.
ANGELUS card. SODANO
Secretarius Status
© Copyright 1997 - Libreria Editrice Vaticana