PAROECIALE TEMPLUM SANCTISSIMO
SACRAMENTO DICATUM,
QUOD IN URBE «COLONIA DEL SACRAMENTO» EXSTAT,
IN
DIOECESI MERCEDANIANA, AD GRADUM BASILICAE MINORIS EVEHITUR
Ad perpetuam rei memoriam. – Sanctissima Eucharistia, quae totius vitae
christianae fons exstat et culmen, quam praestantissimum in Ecclesia occupat
locum, utpoteque Dei Populi in terris peregrinantis, sacro convivio refecti,
unitatem apte significet efficiatque. In praesens quidem cogitatio Nostra
vertitur ad christifideles paroeciae a Sanctissimo Sacramento in Uruguaiana urbe
«Colonia del Sacramento», qui inde a XVIII saeculo hoc augustissimum
Mysterium ferventi prosequuntur cultu, sicut ostendit crescens numerus
peregrinantium qui ex diversis locis et nationibus ad tantum Sacramentum
adorandum illuc congregantur. Rebus sic stantibus, omnino occurrendum duximus
precibus Venerabilis Fratris Caroli Mariae Collazzi, Episcopi Mercedaniani, qui
suo nomine, audita unanima Coetus Episcoporum Uruguaiae sententia, optata
pariter cleri et fidelium interpretans, efflagitavit ut dicta sacra aedes a
Sanctissimo Sacramento titulo et dignitate honestaretur Basilicae Minoris. Quam
ob rem, ea prorsus confirmantes quae Congregatio de Cultu Divino et Disciplina
Sacramentorum, factis quondam a Nobis facultatibus, hac de re decrevit,
Apostolica Nostra usi potentate, paroeciale templum a Sanctissimo Sacramento, in
numerum referimus Basilicarum Minorum, additis pariter iuribus et privilegiis
quae ad id genus Basilicas pertinent, atque servatis quae requirit Decretum «De Titulo Basilicae Minoris», die
IX mensis Novembris editum, anno MCMLXXXIX.
Quibusvis rebus contrariis minime obsistentibus. Plurimum quidem habemus spei ut
fideles, aucta huius aedis dignitate, ad maiorem pietatem erga Eucharisticum
Mysterium in dies incendantur.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XI mensis Martii,
anno MCMXCVII, Pontificatus Nostri undevicesimo.
ANGELUS card. SODANO
Secretarius Status
© Copyright 1997 - Libreria Editrice Vaticana