SACRA CATHEDRALIS AEDES BEATAE MARIAE
VIRGINI IN CAELUM
ASSUMPTAE DICATA, INTRA DIOCESIS IAURINENSIS FINES SITA,
IN CATALOGUM BASILICARUM MINORUM REFERTUR
Ad perpetuam rei memoriam. – Spectabile hoc templum visu a media iam aetate
repetit memoriam, quod annorum decursu fidelium industriam demonstrat et
peculiarem ipsorum in Virginem Mariam animi affectionem. Ibidem porro effigies
quaedam reperiuntur affabre confectae, ut cultus ac religio aptius explicentur.
Congruentes igitur iustasque repperimus causas postulatis satisfaciendi, quae
nuper admovit Venerabilis Frater Ludovicus Papai, Episcopus Iaurinensis qui,
vota cleri fideliumque significans, flagitavit ut Beatae Mariae Virgini in
caelum Assumptae dicatum cathedrale templum, ipsius in dioecesi situm, inter
Basilicas Minores referretur, iuribus et privilegiis publice riteque
locupletaretur. Itaque rata omnino habentes quae Congregatio de Cultu Divino et
Disciplina Sacramentorum statuit, Apostolica Nostra pro auctoritate, sacrum
aedificium de quo supra est facta mentio, Basilicarum Minorum dignitate
tituloque decoramus, omnibus iuribus et privilegiis templis his consentaneis
exornamus. Teneatur deinde Decretum «de titulo Basilicae Minoris», die IX
mensis Novembris anno MCMLXXXIX evulgatum, contraries rebus minime officientibus
quibuslibet. Ceterum, quemadmodum Ipsi Nos nuper fervide Deiparam inibi sumus
deprecati, iterurn nunc caelestis Matris devocamus in fideles istos patrocinium,
quae eosdem tueatur opemque suam supernam afferat, ut vicissim ferventius illi
in christiana opera incumbant.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XV mensis Martii,
anno MCMXCVII, Pontificatus Nostri undevicesimo.
ANGELUS card. SODANO
Secretarius Status
© Copyright 1997 - Libreria Editrice Vaticana