The Holy See
back up
Search
riga

IOANNES PAULUS PP. II

LITTERAE APOSTOLICAE

LAETAMUR SANE

TEMPLUM DEO DICATUM IN HONOREM BEATAE MARIAE VIRGINIS ET
SANCTORUM APOSTOLORUM PETRI ET PAULI IN LOCO VULGO DICTO WĘGRÓW,
 IN DIOECESI DROHICZINENSI, AD GRADUM BASILICAE MINORIS EVEHITUR

 

Ad perpetuam rei memoriam. – Laetamur sane quotiescumque occasio Nobis datur significandi Nostram pietatem in sanctos, qui multiplici intercessione in suo perstant officio aeternae salutis dona conciliandi. Ideoque, cum Venerabilis Frater Antonius Pacificus Dydycz, Episcopus Drohiczinensis, sanctorum cultum alere ac fovere cupiens, cleri populique sibi concrediti vota interpretatus, petierit ut templum Deo dicatum in honorem Beatae Mariae Virginis in caelum Assumptae et Sanctorum Apostolorum Petri et Pauli in loco vulgo dicto Węgrów, in dioecesi Drohiczinensi, ad dignitatem Basilicae Minoris eveheretur, petitioni libenti animo obsecundare volumus. Itaque de Congregationis de Cultu Divino et Disciplina Sacramentorum consultu, Apostolicae potestatis Nostrae plenitudine, statuimus ut sacra illa paroecialis ecclesia ad titulum ac dignitatem Basilicae minoris evehatur, omnibus adiectis iuribus et privilegiis, quae templis hoc nomine insignibus rite competunt, secundum Decretum «De titulo Basilicae Minoris», die IX mensis Novembris anno MCMLXXXIX datum. Contrariis quibusvis non obstantibus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die IV mensis Aprilis, anno MCMXCVII, Pontificatus Nostri undevicesimo.

ANGELUS card. SODANO
Secretaries Status

 

© Copyright 1997 - Libreria Editrice Vaticana

 

top