The Holy See
back up
Search
riga

IOANNES PAULUS PP. II

LITTERAE APOSTOLICAE

MULTOS PER ANNOS

ECCLESIA CATHEDRALIS SANCTO LUDOVICO DICATA IN ARCHIDIOECESI
 SANCTI LUDOVICI, AD GRADUM BASILICAE MINORIS EVEHITUR

 

Ad perpetuam rei memoriam. – Multos per annos ecclesia sancti Ludovici praecipuus exstat locus in quo Christus Salvator e in Eucharistiae Sacramento ... divinae vitae sicut fontem se offerre pergit (Tertio millennio adveniente, 55). Idcirco libentes accepimus postulationem Venerabilis Fratris Iustini Francisci Rigali, Archiepiscopi Sancti Ludovici, petentis ut Ecclesia Cathedralis eiusdem archidioecesis, ubi sacramenta paenitentiae et Eucharistiae a christifidelibus piissime coluntur, dignitate Basilicae Minoris exornaretur, confisi sane fore ut hoc privilegium haud parum conferat ad bonum populi Dei illius archidioecesis adque divinam misericordiam abundantius super eum fundendam.

De consilio ideo Congregationis de Cultu Divino et Disciplina Sacramentorum, potestate Nostra Apostolica per has Litteras statuimus, ut Ecclesia Cathedralis Sancto Ludovico dicata in archidioecesi Sancti Ludovici, titulo et dignitate Basilicae Minoris fruatur, iuribus additis et privilegiis huiusmodi templorum propriis, servatis its quae iuxta Decretum «De titulo Basilicae Minoris» die IX mensis Novembris, anno MCMLXXXIX datum, servanda sunt. Haec vero nunc et in posterum firma esse volumus, contrariis quibuslibet rebus non obstantibus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die IV mensis Aprilis, anno MCMXVII, Pontificatus Nostri undevicesimo.

ANGELUS card. SODANO
Secretarius Status

 

© Copyright 1997 - Libreria Editrice Vaticana

 

top