TEMPLUM CATHEDRALE DEO DICATUM IN
HONOREM S. IOANNIS BAPTISTAE IN
DIOECESI SALTENSI IN URUGUAY AD GRADUM
BASILICAE MINORIS EVEHITUR
Ad perpetuam rei memoriam. – Evangelii disseminationem dum prospicimus per
orbem terrarum, singulari ratione communitatem ecclesialem Saltensem in Uruguay
intuemur, centesimum anniversarium diem a sua institutione celebrantem, atque
libenter obsecundare volumus petitioni Venerabili Fratris Danielis Gil
Zorrilla, eiusdem dioecesis Episcopi, qui, cleri populique sibi concrediti vota
interpretatus, rogavit ut templum cathedrale Deo dicatum in honorem S. Ioannis
Baptistae Basilica Minor fieret. Sic ex Congregationis de Cultu Divino et
Disciplina Sacramentorum consulto, Apostolicae potestatis Nostrae plenitudine,
statuimus ut sacra haec aedes ad titulum ac dignitatem Basilicae Minoris
evehatur, omnibus adiectis iuribus et privilegiis, quae templis hoc nomine
insignibus rite competunt, secundum Decretum «De titulo Basilicae Minoris»,
die IX mensis Novembris anno MCMLXXXIX datum. Contrariis quibusvis non
obstantibus.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die VIII mensis
Aprilis, anno MCMXCVII, Pontificatus Nostri undevicesimo.
ANGELUS card. SODANO
Secretarius Status
© Copyright 1997 - Libreria Editrice Vaticana