VENERABILI DEI SERVO FLORENTINO ASENSIO
BARROSO
BEATORUM HONORES DECERNUNTUR
Ad perpetuam rei memoriam. – «Bonus pastor animam suam
ponit pro ovibus» (Io 10, 11). Florentinus Episcopus Asensio Barroso
persecutionem praesensit quae in Hispaniam invasura erat, in pastores
potissimum, ad persecutorum rationem per saecula iteratam: «Percutiam pastorem,
et dispergentur oves» (Mc 14, 27). Munus tamen accepit Episcopi
Administratoris Apostolici Barbastrensis, sese aequans ipsi Iesu, qui dixit: «Non mea voluntas sed tua fiat» (Lc 22, 42). In oppido idem ortus est quod
Villasexmir vocant provinciae Vallisoletanae (in Hispania) die XVI mensis
Octobris anno MDCCCLXXVII. Die quo ipse primum ad sacrum convivium accessit
Dominum ad sacerdotium vocantem animadvertit eumque studiose persecutus est.
Sacerdotio aucto die primo mensis Iunii anno MCMI, suum compluribus in locis
sustinuit pastorale ministerium, exinde varia officia elegit sibi prope
Episcopum Vallisoletanum, scilicet Iosephum M. Cos y Macho. In Pontificia
Universitate studiorum Vallisoletana doctoris gradum in theologica disciplina
assecutus est; aliquantum temporis in ipsa studiorum Universitate docuit.
Parochus cathedralis metropolitani templi renuntiatus, in sacris concionibus et
spiritali moderatione constanter perstitit. Confessarii porro complures per
annos Seminarii tironum et complurium Congregationum sororum egit munus.
Administrator Apostolicus Barbastrensis nominatus et Episcopus titulo
Euroeensis in Epiro, die XXVI mensis Ianuarii anno MCMXXXVI consecratus est.
Actuosi fuerunt ac pariter funesti IV menses et XXIII dies, quo tempore in
dioecesi mansit. Curiam dioecesanam reformavit. Doctrinae Christianae
Congregationem in tota dioecesi composuit. Magnopere praedicationem fovit.
Pastoralem epistulam scripsit, cohortans ad unitatem in Christo ac Paulina
theologia Mystici Corporis sumens initium. Consociationi, Actioni Catholicae
coniunctae, favit quae Hispano sermone «Confederación Española de Sindicatos Obreros» appellatur eandemque tuitus
est. Opere carentes Episcopum sollicitum experti sunt; pauperes et aegroti
parumper suis necessitatibus ab eo levati sunt. Deditionis Spiritus animusque
promptus Episcopi adversam obstinatamque mentem mollire non potuerunt municipii
auctoritatum. Ipse illacrimans Seminarii excessum passus est, quod deinde solo
aequatum est, itemque coemeterii violationem, piarum Consociationum et
apostolatus sodaliciorum delationem, censuram illarum rerum quas ipse in
cathedrali tempo praedicabat; omnes conatus municipalem auctoritatem conveniendi
sunt detrectati et ita porro. Duobus post diebus quam civile bellum exarsit, ut
Ecclesiae pastor (die XXII mensis Iulii anno MCMXXXVI) ad Clericorum Regularium
Pauperum Matris Dei Scholarum Piarum Collegium translatus est et ibi detentus,
tunc pro carcere habitum cleri, religiosorum et etiam laicorum fidelium. Die
VIII mensis Augusti vesperi in cellam segrex translatus est carceris municipalis
qui haud plus XX metra aberat. Quaestio habita est de eo, percussus est et
acriter mutilatus. Post mediam noctem e carcere delatus est et cum aliis
duodecim. Episcopus martyr caelum suspectans dixit: «Quam pulchra mihi nox!».
Miles quidam ipsum audiens suspiria trahentem, percontatus est sciretne quonam
perduceretur necne, respondit: «Scio: me perducitis Domum Dei nostri et
Domini. In paradisum me perducitis». In V plaustrum mortis impositi, morituri
delati sunt ad coemeterium ut manuballista necarentur. In itinere plebecula
turpia impiaque adversus sanctum Pastorem proferebat, iram concitans
carnificum. Unus horum manuballistae ictu sinistri lateris costas Praesulis
fregit. In coemeterio omnes manuballista interempti sunt. Dei Servus haud
statim mortuus est. Carnifices certiores facti ab opificibus vicini
valetudinarii, qui clamores et lamentationes audierunt alicuius morientis,
redierunt eumque penitus tribus ictibus necaverunt. Cadaver in communem foveam
proiectum est. Post bellum finitum, corpus recuperatum conditum sollemniter est
in cathedrali templo. Martyrii fama cum persisteret, anno MCMXLVII
beatificationis et canonizationis Causa incohata est atque die XXXI mensis
Ianuarii anno MCMXCVII Nos ipsi declaravimus Dei Servi mortem verum fuisse
martyrium. Statuimus deinde beatificationis ritus die IV mensis Maii
subsequentis ut celebraretur.
Hodie ideo in Petriana Basilica inter missarum sollemnia formulam ediximus
hanc:
Nos, vota Fratrum Nostrorum Ambrosii Echebarría Arroita, Episcopi
Barbastrensis-Montisonensis, Victoris Aloisii Mondello, Archiepiscopi
Rheginensis-Bovensis, Iulii Nicolini, Episcopi Cremonensis, et Iulii Henrici
Prado Bolaños, Episcopi Pastopolitani, necnon plurimorum aliorum Fratrum in
episcopatu multorumque christifidelium explentes, de Congregationis de Causis
Sanctorum consulto, Auctoritate Nostra Apostolica facultatem facimus ut
Venerabiles Servi Dei Florentinus Asensio Barroso, Zephyrinus Giménez Malla,
Caietanus Catanoso, Henricus Rebuschini et Maria ab Incarnatione Rosal Beatorum
nomine in posterum appellentur eorumque festum: Florentini Asensio Barroso die
nona Augusti; Zephyrini Giménez Malla die quarta Maii; Caietani Catanoso die
vicesima Septembris; Henrici Rebuschini die decima Mai; et Mariae ab
Incarnatione Rosal die vicesima septima Octobris in locis et modis iure
statutis quotannis celebrari possit. In Nomine Patris et Filii et Spiritus
Sancti.
Quae autem his Litteris decrevimus nunc et posthac rata firmaque esse
volumus, contrariis minime quibuslibet obsistentibus rebus.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die IV mensis Maii
anno MCMXCVII, Pontificatus Nostri undevicesimo.
ANGELUS card. SODANO
Secretarius Status
© Copyright 1997 - Libreria Editrice Vaticana