The Holy See
back up
Search
riga

IOANNES PAULUS PP. II

LITTERAE APOSTOLICAE

DE TE DIXIT

VENERABILI SERVO DEI CAIETANO CATANOSO
BEATORUM HONORES DECERNUNTUR

 

Ad perpetuam rei memoriam. - De te dixit cor meum: o Exquirite faciem meam! ». Faciem tuam, Domine, exquiram (Ps 27[26], 8). Ecclesia, donis Spiritus Sancti ditata, nullo umquam tempore Dominum invocare cessat ut faciem suam ostendat illi. Diebus nostris pulcherrimum donum a Deo populo tributum habetur presbyter Caietanus Catanoso, qui multiplici in pastorali actuositate, ex arcano Dei consilio, eius percepit afflatum ut praestantiorem sollicitudinis suae partem insumeret in colenda Passione Christi Domini sub sublimi at miserando ductu vultus eius. Divina immersus contemplatione repetere consueverat: « Sacra eius facies vita et fortitudo mea est ». Servus Dei primam lucem vidit in pago vulgo Chorio di S. Lorenzo, ex archidioecesi Rheginensi, die XIV mensis Februarii anno MDCCCLXXIX. Adulescentulus Seminarium archidioecesanum ingressus est ubi, annorum decursu, ecclesiasticum curriculum peregit, quo expleto presbyteratus ordine est insignitus die XX mensis Septembris anno MCMII. Assiduum exercuit paroeciale ministerium praesertim in Calabrica regione. Ubique fervens verbi Dei exstitit praeco et conscientias instituit ad Evangelium servandum. Singularem de vocationibus curam adhibuit. Expertus spirituum Moderator innumeras animas in scholam duxit Divini Magistri. Cappellanus apud sociata valetudinaria et carceres, pauperibus corpore et spiritu proxime adfuit omnibusque divinum tulit solamen. Sollicitum se praebuit de pueris derelictis totque periculis obnoxiis, nec non de pauperibus. Indefatigabilis Sacri Vultus missionarius, Christum secutus est usque ad perfectam sui immolationem, cum Ipso patiens et cum Ipso sese victimam expiationis offerens. Hoc peculiare charisma tradidit Congregationi ab ipso conditae, nempe « Sororibus Veronicis a Sacro Vultu ». Iisdem munus commisit expiandi iniurias in sanctitatem Dei illatas, atque mitigandi quemlibet hominum dolorem, quoniam Christi dolor est qui in pauperibus et in dolentibus hominibus Passionem suam producit. Hae quidem Sorores, ad humilem et sedulum famulatum hominibus a societate seiunctis praestandum, quos inter Christus est maxime derelictus et indigens, « se conferent illuc potissimum ubi alii renuunt illas legere spicas quae messores effugiunt », hac ratione significantes in Ecclesia illum alacrem Veronicae gestum. Servus Dei artum instituit vinculum inter intimiorem cum Domino communionem et studium apostolicum erga fratres. Pauper et humilis, patiens et mitis erga omnes, vultum semper hilarem ostendebat, quamvis voculas et difficultates subire debuerit; omnimodam exhibens oboedientiam Pastoribus, Ecclesiae filiali inserviit obsequio. Corde libero ab illecebris mundi, plenus fide, spe et caritate, atque sanctitatis fama circumdatus, die IV mensis Aprilis anno MCMLXIII in Domino sese obdormivit.

Causa beatificationis et canonizationis apud curiam archidioecesanam Rheginensem anno MCMLXXXII est incohata. Servatis de iure servandis, Nosmet Ipsi die III mensis Martii anno MCMXC declaravimus Servum Dei virtutes theologales, cardinales iisdemque adnexas heroum in gradum exercuisse. Apud eandem Sedem archidioecesanam inquisitio instructa est circa praesumptam miram sanationem, intercessioni eiusdem Servi Dei adscriptam. Casus consueto examini subiectus est apud Congregationem de Causis Sanctorum cum voto favorabili et Nobis coram die xxv mensis Iunii anno MCMCXVI Decretum prodiit super miraculo. Quocirca statuimus ut ritus beatificationis Romae celebraretur die IV mensis Maii anno MCMXCVII.

Hodie igitur in foro ante Patriarchalem Basilicam Vaticanam, intra Missarum sollemnia hanc protulimus formulam: Nos, vota Fratrum Nostrorum Ambrosii Echebarría Arroita, Episcopi Barbastrensis-Montisonensis, Victoris Aloisii Mondello, Archiepiscopi Rheginensis-Bovensis, Iulii Nicolini, Episcopi Cremonensis, et Iulii Henrici Prado Bolaños, Episcopi Pastopolitani, necnon plurimorum aliorum Fratrum in episcopatu multorumque christifidelium explentes, de Congregationis de Causis Sanctorum consulto, Auctoritate Nostra Apostolica facultatem facimus ut Venerabiles Servi Dei Florentinus Asensio Barroso, Zephyrinus Giménez Malla, Caietanus Catanoso, Henricus Rebuschini et Maria ab Incarnatione Rosal Beatorum nomine in posterum appellentur eorumque festum: Florentini Asensio Barroso die nona Augusti; Zephyrini Giménez Malla die quarta Maii; Caietani Catanoso die vicesima Septembris; Henrici Rebuschini die decima Maii; et Mariae ab Incarnatione Rosal die vicesima septima Octobris in locis et modis iure statutis quotannis celebrari possit. In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti.

Quae vero decrevimus firma esse volumus ac rata in perpetuum, contrariis rebus minime obstantibus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die IV mensis Maii, anno MCMXCVII, Pontificatus Nostri undevicesimo.

De mandato Summi Pontificis
ANGELUS card. SODANO

 

© Copyright 1997 - Libreria Editrice Vaticana

 

top