VENERABILI SERVO DEI ZEPHYRINO GIMÉNEZ
MALLA
CAELITUM TRIBUUNTUR BEATORUM HONORES
Ad perpetuam rei memoriam. – «Ex omnibus gentibus et
tribubus et populis et linguis stantes ante thronum et in conspectu Agni, amicti
stolis albis, et palmae in manibus eorum» (Apc 7, 9) a Sancto Ioanne
conspiciebantur illos inter iam glorificatos qui magnam transierant per
tribulationem.
Dei Servi Zephyrini Giménez Malla in fastos beatorum
perscriptio eandem illam S. Ioannis Evangelistae confirmat corroboratque
visionem, cum ad populum is pertinuerit peculiarem, Cingarorum videlicet, varias
disseminatum per nationes, qui haud est semper recte intellectus saepiusque
immo despectus atque etiam iniuriis conflictatus. Hispanorum ipse filius
Cingarorum Zephyrinus in oppidulo natus est Fragae intra fines dioecesis
Oscensis, vicesimo sexto Augusti mensis die, anno millesimo octingentesimo
sexagesimo primo, eodem quo est etiam die lustrica expiatus aqua. Scholas
quamquam numquam obierat litterasque ideo prorsus ignoraverat, apud suam tamen
familiam morum didicit probitatem altumque simul religionis sensum percepit,
Ecclesiae interea preces ediscens atque teneram in Mariam Christi Matrem
excolens pietatem. Semitas puer ille regionis Pyrenaeae percurrebat montanas,
cum suis contextas manibus venditabat sportulas. Adulescentulus etiamtum semel
transiit in perpetuum ad urbem vulgo Barbastro dictam ubi ex Cingarorum
consuetudine uxorem suae gentis duxit Teresiam Jiménez Castro. Quod quidem
coniugium anno millesimo nongentesimo duodecimo canonicum composuit ad ius,
deindeque ritus catholico in templo adiit atque factus est paulatim christianus
vir aliis quoque in exemplum. Suos licet numquam generasset liberos, re tamen
vera uxoris suae in filiae locum adoptavit neptim quam numquam uti propriam
filiam non adamabat quamque alicui honestissimo Cingaro in matrimonium
collocavit. Bestiarum deditus mercaturae, rem familiarem sibi potuit prosperam
facere et sua in societate conspicuam, unde pauperibus suae praesertim gentis
etiam subvenire valuit. Quin immo extremis vitae annis liberalitas ipsius in
proximos ad egestatem eum redegit. Ab omnibus magni quidem aestimatus honestatis
exemplar effulsit ac religiosae vere adfectionis. Pacis amantissimus et
facultate praeditus, animorum inter se conciliandorum destinatus est saepius
veluti arbiter qui dissensiones inter Cingaros incolasque loci exortas placaret.
Omni ex parte integerrimus in animalibus emendis ac vendendis numquam is
quemquam fefellit. Nihilo tamen minus ut bonus Christi discipulus per iniuriam
est furti accusatus vinculisque duos menses inde detentus donec innocens est in
iudicio probatus. Insignem prae se ferens fidei ac religiosae observantiae
speciem, Eucharisticis cotidie intererat sacris, ubi Synaxim suscipiebat
corollamque precatoriam Marialem persolvebat. Licet legere aut scribere numquam
ipse didicisset, socius tamen in plures ascitus est sodalitates religiosas:
Feriae Quintae Eucharisticae, Nocturnae Adorationis, Institutionum Sancti
Vincentii de Paul. Sodalis praeterea fuit Tertii Ordinis Franciscalis.
Catechismum parvulis tradere iuvabat magnopere eum, quibus nempe eventus ex
Bibliis narrabat. Intestinum cum Hispanorum bellum saevire coepisset, altera in
mensis Iulii parte anno MCMXXXVI sua in urbe Barbastro comprehensus est quod
iuvenem defendisset fortiter sacerdotem quem per oppidi trahebant vias in
carcerem indigne detrusuri. Eius in vestis sinu precatoriam reppererunt Marianam
coronam quam numquam apud se non custodiebat. Liberum illum fore promisit
quidam maleficorum, si precari desiisset eandemque sibi tradidisset corollam.
Maluit nihilo setius in carcere Zephyrinus persistere suoque etiam obviam
procedere martyrio. Ita factum est ut altero mensis Augusti die anno MCMXXVI
ante parietem coemeterii urbis Barbastri illum glandibus plumbeis interimerent,
qui rosarium manu arcte tenens verbaque «vivat Rex Christus» proferens periit. Anno MCMXCIII
ab episcopo Barbastri Beatificationis instituta est et incepta causa. Nostro
autem in conspectu die decimo septimo Decembris mensis anno MCMXCVI prodiit
super martyrio decretum, ubi ritus beatificationis constituimus ut Romae die
quarto Maii mensis insequentis anni perageretur. Hodie igitur, sexto Paschatis
dominico die, ritum tantopere quidem exspectatum et exoptatum licuit nobis plane
laetantibus exsequi, quo quinque Dei Servis beatitudinis caelestis honorem ac
liturgicum cultum concedere potuimus, etiam hic celebrato Zephyrino Giménez
Malla, de quo sequentem protulimus magna voce animique consolatione sollemnem
formulam:
«Nos, vota Fratrum Nostrorum Ambrosii Echebarría Arroita,
Episcopi Barbastrensis-Montisonensis, Victoris Aloisii Mondello, Archiepiscopi
Rheginensis-Bovensis, Iulii Nicolini, Episcopi Cremonensis, et Iulii Henrici
Prado Bolaños, Episcopi Pastopolitani, necnon plurimorum aliorum Fratrum in
episcopatu multorumque christifidelium explentes, de Congregationis de Causis
Sanctorum consulto, Auctoritate Nostra Apostolica facultatem facimus ut
Venerabiles Servi Dei Florentinus Asensio Barroso, Zephyrinus Giménez Malla,
Caietanus Catanoso, Henricus Rebuschini et Maria ab Incarnatione Rosal Beatorum
nomine in posterum appellentur eorumque festum: Florentini Asensio Barroso die
nona Augusti; Zephyrini Giménez Malla die quarta Maii; Caietani Catanoso die
vicesima Septembris; Henrici Rebuschini die decima Maii; et Mariae ab
Incarnatione Rosal die vicesima septima Octobris in locis et modis iure
statutis quotannis celebrari possit. In nomine Patris et Filii et Spiritus
Sancti.
Hisce quae Litteris sollemniter decrevimus fierique
censuimus in posterum pariter valere volumus suamque plene exserere vim,
quibuslibet causis haudquaquam obsistentibus.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die
IV mensis Maii anno MCMXCVII, Pontificatus nostri undevicesimo.
ANGELUS card. SODANO
Secretarius Status
© Copyright 1997 - Libreria Editrice Vaticana