VENERABILI SERVAE DEI MARIAE AB
INCARNATIONE ROSAL
BEATORUM HONORES DECERNUNTUR
Ad perpetuam rei memoriam. – «Flecto genua mea ad
Patrem... ut valeatis comprehendere cum omnibus sanctis quae sit latitudo et
longitudo et sublimitas et profundum, scire etiam supereminentem scientiae
caritatem Christi» (Eph 3, 14. 18-19). Ita Paulus Ephesios allocutus est
postquam ipsemet, singulari fultus gratia, investigabiles mysterii Christi
divitias est perscrutatus. Venerabilis Dei Serva Maria ab Incarnatione Rosal,
illud persequens Paulinum exemplum postquam per passions Christi
contemplationem in divitias Cordis eius sese immerserat, ad augendam praesertim
apud puellas cognitionem Iesu vitam insumpsit. Quae quidem non tantum
Bethlemitas Sorores reformavit, verum etiam apud diversas Americae Australis
civitates sociatam praestitit operam ad Ecclesiae incrementum atque mulieris
dignitatem per institutionem et culturam vindicavit. Guatimalensi in civitate,
in pago Quezaltenango, die XXVI mensis Octobris anno MDCCCXX nata est a
parentibus christiana fide valide firmatis, et insequenti die aquis baptismatis
est abluta, Maria Vincentia nomine accepto. Parentes saepe eam hortati sunt ad
caritatem erga pauperes exercendam et ad cultum erga Nativitatem Passionemque
Christi Virginemque Deiparam fovendum. Septemdecim annos nata, persensit se ad
vitam religiosam esse vocatam, et anno MDCCCXXXVIII Guatimala in urbe
religiosum induit habitum in coenobio Sororum Bethlemitarum, nomen sibi assumens
Mariam ab Incarnatione a Corde Iesu. Silentii, observantiae regularis,
solitudinis studio flagrans, anno MDCCCXLII debita cum licentia in conventum
Sanctae Catharinae transiit; perspiciens tamen mansionem illam ineptam esse
animae suae, de spiritalis moderatoris consilio sequenti anno in coenobium
rediit uncle ohm discesserat; tunc Deus ei munus concredidit pristinam
observantiam restituendi. Anno MDCCCLV moderatrix constituta, reformationem
incohavit Sororum Bethlemitarum, novas exarando Constitutiones. Haud pauca
discrimina oppetere debuit, quin animo umquam deficeret, immo reformationis
opus maiore perrexit studio. Quando in difficultatibus versabatur, in
contemplatione Passionis Christi mentis solatium quaerebat; sic enim animum
firmare, fidem spemque corroborare consueverat. Cultum quoque diffundere conata
est erga Cor Iesu et Beatam Mariam Virginem. Anno MDCCCLXI, variis cooperantibus
sororibus ut novas Constitutiones ad effectum deduceret, in pago suo natali
religiosam condidit domum. Gloriam Dei proximique salutem appetens, fratribus
indigentibus et aegrotis sedule inserviit, institutionem puellarum iuvenumque
apud scholas et convictus provexit. Sororibus suis dicere solebat: «Omnia amitti
possunt, dummodo ne amittatur caritas». Patria relicta, aliis in Nationibus
operam suam constituit; domus sunt diffusae in Costarica, Columbia et
Aequatoria. Ut patet, contemplationem cum actione componere scivit; fortitudinem
quidem ex contemplatione attigit ad opera apostolatus exercenda. Tam labores
apostolici quam innumera itinera ad bonum faciendum valetudinem suam enervarunt.
Anno MDCCCLXXXVI, die XXIV mensis Augusti, cum in urbem Tulcaniam iter quoddam
faceret, a Deo vocata terrestrem vitae cursum explevit. Exuviae eius ibidem sunt
conditae et decem post annos Pastopolim translatae, ubi sepulcrum eius exstat
et quo innumeri fideles cotidie peregrinantur. Causa beatificationis et
canonizationis anno MCMXII est incohata. Servatis omnibus de iure servandis, die
VI mensis Aprilis anno MCMXCV Nobis coram decretum prodiit de virtutibus heroum
in modum a Dei Serva exercitis et anno MCMXCVI die XVII mensis Decembris
decretum evulgatum est super miraculo, intercessioni Servae Dei adscripto et in
Columbia anno MCMLXXV patrato. Idcirco statuimus ut beatificationis ritus die IV
mensis Maii anno MCMXCVII Romae celebraretur. – Hodie igitur in foro ante
Vaticanam Sancti Petri Apostoli Basilicam inter Missarum sollemnia hanc ediximus
formulam: Nos, vota Fratrum Nostrorum Ambrosii Echebarría Arroita, Episcopi
Barbastrensis-Montisonensis, Victoris Aloisii Mondello, Archiepiscopi
Rheginensis-Bovensis, Iulii Nicolini, Episcopi Cremonensis, et Iulii Henrici
Prado Bolaños, Episcopi Pastopolitani, nec non plurimorum aliorum Fratrum in
episcopatu multorumque christifidelium explentes, de Congregationis de Causis
Sanctorum consulto, Auctoritate Nostra Apostolica facultatem facimus ut
Venerabiles Servi Dei Florentinus Asensio Barroso, Zephyrinus Giménez Malla,
Caietanus Catanoso, Henricus Rebuschini et Maria ab Incarnatione Rosal Beatorum
nomine in posterum appellentur eorumque festum: Florentini Asensio Barroso die
nona Augusti; Zephyrini Giménez Malla die quarta Maii; Caietani Catanoso die
vicesima Septembris; Henrici Rebuschini die decima Maii; et Mariae ab
Incarnatione Rosal die vicesima septima Octobris in locis et modis iure
statutis quotannis celebrari possit. In nomine Patris et Filii et Spiritus
Sancti.
Quae vero decrevimus volumus firma esse ac rata in
perpetuum, contrariis rebus minime obstantibus.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die
IV mensis Maii, anno MCMXCVII, Pontificatus Nostri undevicesimo.
ANGELUS card. SODANO
Secretarius Status
© Copyright 1997 - Libreria Editrice Vaticana