VENERABILI SERVO DEI HENRICO REBUSCHINI
BEATORUM HONORES DECERNUNTUR
Ad perpetuam rei memoriam. – Vitam insumere velim ut Dei
possessionem proximo meo tradam; velim proximum meum in vulneribus et in
caritate Iesu intueri; velim illum diligere, venerari eique exemplo, opere,
oratione et verbo Dei famulari. Haec consilia, quae Henricus Rebuschini, vix
presbyter consecratus, in suis actis diurnis scripserat, potiores ostendunt
aspectus vitae eius infirmis deditae. Servus Dei, e familia copiis instructa,
in urbe Gravedona prope lacum Comensem ortus est die XXVIII mensis Aprilis anno
MDCCCLX. A tempore quo humanioribus litteris se dedit, vocari se sensit ad
sacerdotium adque vitam religiosam. Viginti quattuor annos natus, perspicue
percepit illam optionem a Deo originem ducere. Prius Gregorianam Studiorum
Universitatem frequentavit, deinde, post tres annos, Veronae, Ordinem Clericorum
Regularium Ministrantium Infirmis ingressus est, atque tirocinium iniit die
XXVII mensis Septembris anno MDCCCLXXXVII. Hanc alteram secutus est optionem ob
innatum erga infirmos et dolentes homines studium. Presbyteratus ordine anno
MDCCCLXXXIX insignitus, breve ad tempus muneribus institutionis vacavit, mox
vero inter infirmos vitam suam degit Veronae apud valetudinarium civile et
militare inter annos MDCCCXCI-MDCCCXCIX, deinde Cremonae usque ad suum pium
transitum.
Qua in urbe spiritalis credita est illi cura Filiarum Sancti Camilli, quae,
hortatu Episcopi Domini Ieremiae Bonomelli septem iam annos illic vitam agebant,
domum aperuerant mulieribus aetate provectis curandis, sociatam operam
spiritalem instituebant cum Fratribus Camillianis et cum ipso Servo Dei,
aegrotis navam operam praebentes. Anno MCMIII fovit propositum aedificandae
novae domus salutis «Sancti Camilli» cuius officium explevit curatoris rei
oeconomicae terque rectoris. Duo munera alacri serenoque animo est exsecutus,
quin vita eius, arte cum Deo coniuncta, ullum pateretur detrimentum. Otii
tempore cum nimia vexabatur anxietate sacellum prope officium adire consueverat
intimaeque orationi vacare. Ad eandem praxim sacerdotes hortabatur et religiosos
qui eum spiritalem moderatorem selegerant. Contemplationis dono ditatus, cum
Cremonae vias perlustraret ad infirmos ostiatim invisendos vel ad obligationes
sui muneris proprias explendas, sic in Dei contemplation defigebatur, ut ab
omnibus «mysticus itinerans» appellaretur. Inter sodales communitatis
elementum exstitit cohaesionis, quod plurimum contulit ad religiosam et
fraternam vitam. Vigilans ac serenus, Resurrectionis mysterio fidenter
commendatus, in Christi pace quievit die X mensis Maii anno MCMXXXVIII. Eius
sanctitatis fama apud populum christianum ad hodiernum usque diem permansit.
Processus canonici, qui Cremonae die III mensis Octobris anno MCMXLVII sunt
initi, die XIV mensis Februarii anno MCMXCV sunt conclusi. Nobis coram decretum
de virtutibus heroum in gradum a Dei Servo exercitis prodiit die XI mensis
Iulii anno MCMXCV et decretum de miraculo die XXV mensis Iunii anno MCMXCVI.
Statuimus denique ut ritus beatificationis Romae celebraretur die IV mensis Maii
anno MCMXCVII.
Hodie igitur in foro ante Patriarchalem Basilicam Vaticanam, intra Missarum
sollemnia hanc protulimus forinulam: Nos, vota Fratrum Nostrorum Ambrosii
Echebarría Arroita, Episcopi Barbastrensis-Montisonensis, Victoris Aloisii
Mondello, Archiepiscopi Rheginensis-Bovensis, Iulii Nicolini, Episcopi
Cremonensis, et Iulii Henrici Prado Bolaños, Episcopi Pastopolitani, nec non
plurimorum aliorum Fratrum in episcopatu multorumque christifidelium explentes,
de Congregationis de Causis Sanctorum consulto, Auctoritate Nostra Apostolica
facultatem facimus ut Venerabiles Servi Dei Florentinus Asensio Barroso,
Zephyrinus Giménez Malla, Caietanus Catanoso, Henricus Rebuschini et Maria ab
Incarnatione Rosal Beatorum nomine in posterum appellentur eorumque festum:
Florentini Asensio Barroso die nona Augusti; Zephyrini Giménez Malla die quarta
Maii; Caietani Catanoso die vicesima Septembris; Henrici Rebuschini die decima
Maii; et Mariae ab Incarnatione Rosal die vicesima septima Octobris in locis et
modis iure statutis quotannis celebrari possit. In nomine Patris et Filii et
Spiritus Sancti. Quae autem decrevimus volumus et nunc et in perpetuum tempus
vim sortiri, contrariis rebus minime quibuslibet obstantibus.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die IV mensis Maii,
anno MCMXCVII, Pontificatus Nostri undevicesimo.
ANGELUS card. SODANO
Secretarius Status
© Copyright 1997 - Libreria Editrice Vaticana