The Holy See
back up
Search
riga

IOANNES PAULUS PP. II

LITTERAE APOSTOLICAE

INTER SACRAS

TEMPLUM PAROECIALE SANCTAE ANNAE, QUOD IN URBE «RENGO»
INTRA FINES RANCAGUENSIS DIOECESIS EXSTAT,
AD BASILICAE MINORIS GRADUM DIGNITATEMQUE EVEHITUR

 

Ad perpetuam rei memoriam. – Inter sacras aedes Rancaguensis dioecesis in Chilia merito celebratur templum paroeciale Sanctae Annae, quod in urbe «Rengo» superiore saeculo aedificatum, post gravissimum terrae motum inter annos MCMXCII-MCMXCVI feliciter restitutum est. Quod quidem, curis sodalium Congregationis Augustinianorum ab Assumption creditum, constat esse quendam fontem religiosae et civilis vitae eiusdem communitatis necnon notum centrum operum pastoralium et caritatis praesertim pro egenis atque aegrotis. Qua re, cum Venerabilis Frater Franciscus Xavier Prado Aránguiz, Episcopus memoratae Sedis, litteris die XII mensis Februarii hoc anno datis, etiam cleri populique sui nomine postulaverit ut templum idem titulo ac dignitate Basilicae Minoris honestaremus, Nos, paternae benevolentiae documentum istis dilectis Chiliensibus filiis cupientes praebere, eius Pastoris precibus perquam libenter obsecundandum esse putamus. Ratis igitur plane habitis iis, quae Congregatio de Cultu Divino et Disciplina Sacramentorum, tributis a Nobis facultatibus, hac in re egit, summa Apostolica potestate, harum Litterarum virtute perpetuumque in modum templum paroeciale, quod diximus, ad Basilicae Minoris gradum dignitatemque evehimus, omnibus factis iuribus ac liturgicis concessionibus, quae sacris aedibus hoc nomine insignitis rite competunt, iis tamen servatis, quae secundum Decretum «De titulo Basilicae Minoris» die IX mensis Novembris anno MCMLXXXIX editum, servanda sunt. Has denique Litteras nunc et in posterum ratas esse volumus, contrariis quibuslibet rebus non obstantibus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die VI mensis Maii, anno MCMXCVII, Pontificatus Nostri undevicesimo.

ANGELUS card. SODANO
Secretarius Status

 

© Copyright 1997 - Libreria Editrice Vaticana

 

top