Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS PP. II

LITTERAE APOSTOLICAE

MARIALEM PIETATEM

ECCLESIAE PAROECIALI-SANCTUARIO IMMACULATAE CONCEPTIONI
BEATAE VIRGINIS MARIAE DICATO IN DIOECESI SIDEROPOLITANA
BASILICAE MINORIS DIGNITAS TRIBUITUR

 

Ad perpetuam rei memoriam. – Marialem pietatem in populo christiano continuo fovere studemus, quae «praestantissimum quoddam instrumentum est ad alendam amoris communionem familiae provehendamque coniugalem ac familiarem spiritualitatem (Familiaris consortio, 61). Qua de causa libentes accepimus postulationem Venerabilis Fratris Pauli Iby, Episcopi Sideropolitani, qui petivit ut titulo Basilicae Minoris honestaretur templum paroeciale-Sanctuarium Immaculatae Conceptioni Beatae Mariae Virginis in loco v.d. «Loretto» dicatum, in quo omnia instituta ad cultum sollemniorem necessaria accommodata sunt atque divinae consolationes copiose a populo affluenti recipiuntur. Libenter quidem concedimus huiusmodi petitioni, confisi fore ut, intercedente Virgine Immaculata, hoc privilegium ad spiritale bonum Christifidelium adque fidem catholicam in illa regione corroborandam plurimum proficiat.

De consilio ideo Congregationis de Cultu Divino et Disciplina Sacramentorum, potestate Nostra Apostolica per has Litteras statuimus, ut ecclesia paroecialis Deo dicata in honorem Immaculatae Conceptionis Beatae Mariae Virginis in loco v.d. «Loretto», in dioecesi Sideropolitana, titulo et dignitate Basilicae Minoris fruatur, iuribus additis et privilegiis huiusmodi templorum propriis, servatis iis quae iuxta Decretum «De titulo Basilicae Minoris» die IX mensis Novembris anno MCMLXXXIX datum, servanda sunt. Haec nunc et in posterum firma esse volumus, contrariis quibuslibet rebus minime obstantibus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die VI mensis Maii, anno MCMXCVII, Pontificatus Nostri undevicesimo.

ANGELUS card. SODANO
Secretarius Status

 

© Copyright 1997 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana