TEMPLUM PAROECIALE DEO DICATUM IN
HONOREM S. VINCENTII DE PAUL
LOCO VULGO DICTO «BYDGOSZCZ» IN ARCHIDIOECESI
GNESNENSI
AD GRADUM BASILICAE MINORIS EVEHITUR
Ad perpetuam rei memoriam. – Omnes Christifideles dum
invitamus ad sanctitatem et proprii status perfectionem prosequendam, singulari
ratione communitatem ecclesialem Gnesnensem intuemur, cuius Archiepiscopus
Venerabilis Frater Henricus Muszyński, cleri populique sibi concrediti vota
interpretatus, rogavit ut templum paroeciale Deo dicatum in honorem s. Vincentii
de Paul loco vulgo dicto «Bydgoszcz»
in ista archidioecesi titulo Basilicae Minoris exornaretur. Nos quidem illi
petitioni libenter obsecundamus atque de Congregationis de Cultu Divino et
Disciplina Sacramentorum consultu, Apostolicae Nostrae potestatis plenitudine
statuimus ut sacra haec aedes ad titulum ac dignitatem Basilicae Minoris
evehatur, omnibus adiectis iuribus et privilegiis, quae templis hoc nomine
insignibus rite competunt, secundum Decretum «De titulo Basilicae Minoris»,
die IX mensis Novembris anno MCMLXXXIX datum. Contrariis quibusvis non
obstantibus.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die
VI mensis Maii, anno MCMXCVII, Pontificatus Nostri undevicesimo.
ANGELUS card. SODANO
Secretarius Status
© Copyright 1997 - Libreria Editrice Vaticana