ECCLESIA BEATAE MARIAE VIRGINIS IN
CAELUM ASSUMPTAE,
QUAE IN «MONTALBANO ELICONA» INTRA FINES ARCHIDIOECESIS
MESSANENSIS-LIPARENSIS-SANCTAE LUCIAE EXSTAT,
AD BASILICAE MINORIS GRADUM
DIGNITATEMQUE EVEHITUR
Ad perpetuam rei memoriam. – Claris templis archidioecesis
Messanensis-Liparensis-Sanctae Luciae iure meritoque accensenda videtur
ecclesia Beatae Mariae Virginis in caelum Assumptae, quae exstat in «Montalbano
Elicona», ubi anno MCCX est aedificata, saeculo XVII iterum restituta et hoc
quoque tempore instaurata. Quam quidem constat notum esse centrum spiritualis
vitae, praesertim cultus Sanctae Crucis ac Marialis necnon operum
evangelizationis et caritatis. Quapropter, cum Venerabilis Frater Ignatius
Cannavò, Archiepiscopus Metropolita memoratae Sedis, litteris die XXX mensis
Decembris superiore anno datis, etiam cleri populique sui nomine postulaverit
ut eandem ecclesiam titulo ac dignitate Basilicae Minoris honestaremus, Nos,
paternae benevolentiae documentum istis dilectis Siciliae filiis cupientes
praebere, eius Pastoris precibus perquam libenter obsecundandum esse putamus.
Ratis igitur plane habitis iis, quae Congregatio de Cultu Divino et Disciplina
Sacramentorum, tributis a Nobis facultatibus, hac in re egit, summa Apostolica
potestate, harum Litterarum virtute perpetuumque in modum ecclesiam, quam
diximus, ad Basilicae Minoris gradum dignitatemque evehimus, omnibus factis
iuribus ac liturgicis concessionibus, quae sacris aedibus hoc nomine insignitis
rite competunt, iis tamen servatis, quae secundum Decretum «De titulo
Basilicae Minoris» die IX mensis Novembris anno MCMLXXXIX editum, servanda
sunt. Has denique Litteras nunc et in posterum ratas esse volumus, contrariis
quibuslibet rebus non obstantibus.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die
XVI mensis Maii, anno MCMXCVII, Pontificatus Nostri undevicesimo.
ANGELUS card. SODANO
Secretarius Status
© Copyright 1997 - Libreria Editrice Vaticana