Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS PP. II

LITTERAE APOSTOLICAE

DOLOR PROXIMI

VENERABILI DEI SERVAE BERNARDINAE JABŁOŃSKA
BEATORUM HONORES DECERNUNTUR

 

Ad perpetuam rei memoriam. – «Dolor proximi meus est dolor». Verba haec quae Venerabilis Dei Serva Bernardina Jabłońska dictitabat optime eius cordis patefaciebant mollitudinem et liberalitatem, quod Christi amore nimirum flagrans, erga pauperes et patientes misericordia et sollicitudine imbuebatur. Vitam namque suam penitus contulit in misericordiae opera complenda, divini Magistri ob oculos habita monitione: «Quamdiu fecistis uni de his fratribus meis minimis, mihi fecistis» (Mt 25,40).

Fidelis haec Christi discipula Gregorio Jabłoński et Maria Roman orta est, die V mensis Augusti anno MDCCCLXXVIII, in parvo pago quem Pizuny-Łukawica vocant praesentis dioecesis Zamosciensis-Lubaczoviensis. Post matris mortem, quae in eadem Eucharistiae et Virginis Mariae pietatem impresserat, studiosius et ferventius in Dei semitis inambulavit atque assidue precationi et paenitentiae sese addixit. Cum vitae consecratae vocationem audivit, iuvenum communitatem ingressa est, quam S. Albertus Chmielowski condiderat, ut pauperibus aegrotisque subveniretur. Eo duce, suam voluntatem deposuit atque se totam Christo dedidit eiusque amori, quae pariter contemplations vehemens blandimentum cum studio apostolatus caritatisque operum composuit. Eximiis dotibus spiritalibus humanisque instructam, XXIV annos natam, S. Albertus primam generalem antistitam eam nominavit, quae idem sustinuit officium usque ad mortem, semper in Capitulis generalibus electa. Omni ope et opera sui instituti inserviit bono, primigenio charismati et conditoris doctrinae usque mansit fidelis; Congregationis paupertatem tuita est atque meditando et orando Constitutiones scripsit, quae ab Archiepiscopo Cracoviensi anno MCMXXVI comprobatae sunt. Has propter rationes merito confundatrix habetur Congregationis Sororum III Ordinis S. Francisci Pauperibus Inservientium, cuius veluti columen fuit ac multos annos prudens ductrix. Mater et magistra suarum sociarum, harum institutionem coluit, regulae observantiam inculcavit et easdem membrorum Christi patientium sollicitudinem docuit, dicens: «In nostros pauperes, aegrotos, pueros, servos, familiares, denique in proximum Sorores bono sint animo, indulgentes se praebeant et misericordes, eorum aerumnas solari studeant necnon eorum animas ad Dominum allicere». Quod ipsa docebat prompte, perseveranter et humiliter faciebat, omnibus clarum exhibens erga Deum, Evangelium suamque consecrationem fidelitatis exemplum. Sacri Cordis schola universalem exercere caritatem didicit et Cruci affixi in pauperibus, aegrotis, derelictis a societate, cernere vultum. Sui apostolatus interiorem vitam posuit veluti fundamentum, quam assidua cum Deo coniunctio, precatio, Eucharistiae devotio in concubiam noctem producta, Domini Passio, Redemptoris Mater, aeternarum veritatum contemplatio alebant. Usque ad vitae exitum in via sanctitatis alacriter ambulavit et spiritali cum voluptate magnaque perfectione christianas virtutes exercuit. In postremis quoque vitae annis, quamvis compluribus aegrotationibus conflictata et vehementibus aerumnis, Deum laudare eidemque curiose inservire perrexit. Meritis onusta die XXIII mensis Septembris anno MCMXL ad aeternam vitam demigravit.

Beatificationis et canonizationis Causa ab Archiepiscopo Cracoviensi anno MCMLXXXIV incepta est. His perfectis a iure statutis rebus, Nos die XVII mensis Decembris anno MCMXCVI declaravimus Dei Servam heroum in modum virtutes theologales, cardinales, iisdem adnexas exercuisse. Nobis coram die VIII mensis Aprilis anno MCMXCVII decretum super miraculo prodiit, quod intercessioni eiusdem Venerabilis adscriptum est, anno MCML in urbe Zakopane Archidioecesis Cracoviensis patratum.

Statuimus igitur ut ritus beatifications die VI subsequentis mensis Iunii celebraretur, sollemnitate eveniente Sacri Cordis, pastorali simul Nostro in Polonia itinere occurrente.

Hodie igitur in urbe Zakopane inter sacra hanc ediximus formulam:

Spełniając życzenie naszego brata Franciszka Macharskiego, Arcybiskupa Metropolity Krakowskiego, i naszego brata Andrzeja Suskiego, Biskupa Toruńskiego, jak również wielu innych braci w biskupstwie, oraz licznych wiernych, za radą Kongregacji Spraw Kanonizacyjnych, naszą Władzą Apostolską zezwalamy, aby odtąd Czcigodnym Slugom Bożym: Bernardynie Marii Jabłońskiej oraz Marii Karłowskiej przysługiwal tytuł błogosławionych, i aby ich święta obchodzono w miejscach i w sposób określony przez prawo. Dla Bernardyny Marii Jabłońskiej będzie to corocznie 23 września, a dla Marii Karłowslkiej 6 czerwca. W imię Ojca i Syna, i Ducha Świętego.

Quod autem his Litteris decrevimus, volumus et nunc et posterum tempus vim habere, contrariis rebus minime obsistentibus quibuslibet.

Datum, apud urbem Zakopane in Polonia, sub anulo Piscatoris, die VI mensis Iunii, anno MCMXCVII, Pontificatus Nostri undevicesimo.

ANGELUS card. SODANO
Secretarius Status

 

© Copyright 1997 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana