CAELITUM BEATORUM HONOR CULTUSQUE
SERVAE DEI MARIAE KARŁOWSKA TRIBUUNTUR
Ad perpetuam rei memoriam. – «Si fuerint alicui centum oves, et erraverit
una ex eis, nonne relinquet nonaginta novem in montibus et vadit quaerere earn,
quae erravit?» (Mt 18, 12). Sic Profecto Divinus Se gerebat hominum pastor qui
olim etiam est elocutus: «Non egent, qui rani sunt, medico, sed qui male
habent. Non veni vocare iustos, sed peccatores in paenitentiam» (Lc 5, 31-32).
Exemplis illis collustrata Domini Iesu doctrinisque imitata est Boni Pastoris
curam sollicitam Maria Karłowska Bonique pariter Samaritani magnanimitatem, quae
pro feminis sese impendit magna rerum ac morum laborantibus miseria, dum
humanae simul earum provectioni efficienter consulebat et christianae
maturitati sicque etiam Regni Christi aedificationi. Parentibus haec Dei Serva
orta est Matthaeo Karłowski et Generosa Eugenia Dembińska quarto mensis
Septembris die anno MDCCCLXV parvo in oppido Słupówka, quod hodie Karłowo
nuncupatur, intra archidioecesis Gnesnensis fines. A suis religiose instituta
pietatem percoluit caritatemque in pauperes aegrotantesque ac votum nuncupavit
castitatis. Posnaniae degens opus apud sartorem fecit eodem tempore operam
etiam dare coepit redimendis meretricibus, quas urbis illius in regionibus
infamibus quoque tum conquirebat, amanter omnino alliciens ac monens ut
improbarn desererent vitam Deique custodirent legem. Haec tamen ei navitas,
quantumvis prudenter expleretur, haud paucas genuit reprehensiones et
molestias, quas ob Christi ipsius tolerabat amorem hominumque aeternam salutem.
Providentiae divinae sese tota praesidio concredidit suumque opus asperum sane
producens domos aperuit quo feminae illae adiutae reciperentur, quas sana
educationis ratione docuit Dei amorem et vitae honestatem et manuum operam unde
victum sibi vitae ita lucrarentur, quin suam conculcaret dignitatem feminarum.
Sodalibus dein ac sociabus sese circumdedit atque mulieres ad salvandas condidit
Sororum Divini Pastoris a Providentia Divina Congregationem cuius fuit usque ad
mortem ea ipsa moderatrix. Sollicite nimirum accurateque curavit instruendas
Sorores quas monebat usque ut Bonum Pastorem sectarentur suamque in Dei
ministerium impenderent vitam necnon egentium proximarum. Vehementi at materno
imperio suum direxit Institutum, cuius opera postea ad curationem extendit
mulierum quoque acceptarum in valetudinaria. Puellis item adulescentulis, quae
reformatae erant et cupiebant suam conferre industriam apostolatui
Congregationis ipsus, Societatem excitavit Sanctae Mariae Magdalenae.
Misericordiae incepta sedulo procuravit et mulieres, quotquot illuc
accesserunt, divinae paternitatis vicissim expertae sunt dulcedinem. Ex
liturgia sacra et divinarum ponderatione scripturarum ex precatione ac pietate
erga Eucharistiam ac Passionem Sacratumque Cor Iesu necnon Virginem Mariam
Serva Dei vires hausit abunde, quibus suum persequi munus valeret in
christianaeque perfectionis via ulterius progredi. Sua propter egregia merita de
causis socialibus magni quidem Polono a populo aestimabatur tum etiam a
civitatis Polonae auctoritatibus. Omnibus sic exornata virtutibus atque veram
vitae exhibens sanctimoniam curriculum terrestre suum Martii mensis die XXIV
anno MCMXXXV pie omnino in coenobio loci Pniewite hodie intra Thoruniensis
fines dioecesis absolvit, cuius dein cadaver in urbem translatum Jabłonowo
Pomorskie est, ubi mortuorum opperiens resurrectionem etiamnum requiescit. Sine
intermissions cum sanctitatis ipsius persisteret fama, anno MCMLXV.
Beatificationis Canonizationisque causam instituit Antistes Culmensis, omnibus
nimirum ex lege rebus necessariis exactis. Die autem undecimo mensis Iulii anno
MCMXCV hanc Dei Servam heroum more theologales factitavisse virtutes et
cardinales adnexasque cunctas ediximus. Nostro demum in conspectu super
miraculo prodiit decretum quod Gedanae evenisse fertur anno MCMLXXVIII atque
eiusdem Servae Dei adscribitur deprecationi.
His de causis ut Beatificationis perageretur ritus subsequenti Iunii mensis
sexto die in Sollemnitate Sacratissimi Cordis Iesu constituimus ab Nobismet
ipsis pastoralem Poloniae salutationem iterum complentibus.
Hodie propterea notissimo in oppido Zakopane nuncupato eucharistica intra
sollemnia sacra perplacuit hanc patrio sermon pronuntiare formulam qua dictam
Dei Servam ad gradum Beatarum eveximus coram immensa pastorum sacrorum
fideliumque multitudine:
Spełniając życzenie naszego brata Franciszka Macharskiego, Arcybiskupa
Metropolity Krakowskiego, i naszego brata Andrzeja Suskiego, Biskupa
Toruńskiego, jak również wielu innych braci w biskupstwie, oraz licznych
wiernych, za radą Kongregacji Spraw Kanonizacyjnych naszą Władzą Apostolską
zezwalamy, aby odtąd Czcigodnym Sługom Bożym: Bernardynie Marii Jabłońskiej oraz
Marii Karłowskiej przysługiwał tytuł błogosławionych, I aby ich święta
obchodzono w miejscach i w sposób określony przez prawo. Dla Bernardyny Marii
Jabłońskiej będzie to corocznie 23 wrzesńia, a dla Marii Karłowskiej 6 czerwca.
W imię Ojca i Syna, i Ducha Świętego.
Qua prolata sollemniter sententia continuo sumus nos cum adstantibus
novensilem venerati Beatam eiusque exempla inculcantes preces quoque Aeternum
ante Sacerdotem pro militante in terris efflagitavimus Ecclesia.
Hisce vero quae statuta sunt Litteris Nostris, perinde ac praesens in tempus
ita in posterum, firma ac rata esse iubemus, quibusvis haudquaquam obstantibus
contrariis causis.
Datum apud Zakopane in Polonia, sub anulo Piscatoris, die sexto mensis Iunii
anno Domini MCMXCVII, Pontificatus Nostri undevicesimo.
ANGELUS card. SODANO
Secretarius Status
© Copyright 1997 - Libreria Editrice Vaticana