The Holy See
back up
Search
riga

IOANNES PAULUS PP. II

LITTERAE APOSTOLICAE

ECCLESIA MARIAE

ECCLESIAE PAROECIALI-SANCTUARIO NATIVITATI BEATAE VIRGINIS MARIAE
 DICATAE IN OPPIDO V.D. «PSZÓW» IN ARCHIDIOECESI KATOVICENSI
BASILICAE MINORIS DIGNITAS TRIBUITUR

 

Ad perpetuam rei memoriam. – «Ecclesia Mariae maternitatem dum contuetur sensum reperit suae propriae maternitatis modumque simul quo incitatur ut eam testetur» (Evangelium vitae, 102). Quapropter, solliciti de vitae ac familiae in populo christiano tutela, libentes accepimus postulationem Venerabilis Fratris Damiani Zimoń, Archiepiscopi Katovicensis, qui petivit ut titulo Basilicae Minoris honestaretur templum paroeciale-Sanctuarium Nativitati Beatae Mariae Virginis in loco v.d. «Pszów» dicatum, in quo omnia instituta ad cultum sollemniorem necessaria accommodata sunt nec non fides, caritas filialisque in Salvatoris Matrem pietas populum variis ex partibus continuo affluentem coniunguntur. Benevolenter quidem concedimus huiusmodi petitioni, confisi fore ut, intercedente Virgine Immaculata, hoc privilegium ad spiritale fidelium bonum adque fidem catholicam in ilia regione corroborandam plurimum conferat.

De consilio ideo Congregationis de Cultu Divino et Disciplina Sacramentorum, potestate Nostra Apostolica per has Litteras statuimus, ut ecclesia paroecialis Deo dicata in honorem Nativitatis Beatae Mariae Virginis in loco v.d. «Pszów», in archidioecesi Katovicensi, titulo et dignitate Basilicae Minoris honestetur, iuribus additis et privilegiis huiusmodi templorum propriis, servatis iis quae iuxta Decretum «De titulo Basilicae Minoris» die IX mensis Novembris anno MCMLXXXIX datum, servanda sunt. Haec nunc et in posterum firma esse volumus, contrariis quibuslibet rebus non obstantibus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die VII mensis Iunii, anno MCMXCVII, in memoria Immaculati Cordis B.M.V., Pontificatus Nostri undevicesimo.

ANGELUS card. SODANO
Secretarius Status

 

© Copyright 1997 - Libreria Editrice Vaticana

 

top