Ad perpetuam rei memoriam. – «Spiritus Domini Dei super me, eo quod
unxerit Dominus me» (Is 61, 1).
Isaiae haec verba, quae Dominus in synagoga Nazarethana recitavit, in publici
operis ipso aditu, cunctis his sunt tribuenda, qui a Deo vocantur atque ad
Christi missionem continuandam mittuntur. Verba haec ideo procul dubio ad
Ioannem de Dukla referri etiam possunt, qui complures inter sanctos beatosque
annumeratur, qui in Polonia saeculis XIV et XV exstiterunt. Plus minusve anno
MCCCXIV in parva sed antiqua urbe Dukla natus, quae in radicibus montes locatur
qui Cergowa vocatur, Ioannes primum vitam aliquantisper eremiticam exegit,
montes petens qui circa natalem urbem sunt. In silentio et solitudine eum Deus
pellexit atque in mysterii Filii sui experientiam induxit. Ioannes maxime
optavit ut Christo conformaretur, eiusdem sensus et vitae formam sumens, ut in
eo inveniretur nova creatura (cfr Gal 6, 15). Postea ingredi statuit Ordinem
Fratrum Minorum S. Francisci. Hi saeculo ineunte XIII in Poloniam venerunt, qui
Pauperis Assisiensis ad exemplum in regione christianam vitam paupertatis
spiritu fraternaque dilectione foverunt, cum paupertate et simplicitate cultum
sapientiamque pariter commiscentes. Quae res in pastorale quoque opus
redundavit atque effecit ut sancti beatique Franciscales innumeri exsisterent.
«Quem Pater sanctificavit et misit in mundum» (Io 10, 36) cum imitaretur,
presbyterali ordinatione suscepta, Ioannes de Dukla, in nova vitae consecratae
condicione, Dei Verbo diffundendo sese addixit ac pastorali animarum curationi,
Sacramentum potissimum Reconciliationis assidue ac patienter celebrans atque
opinionem acquirens sapientis concionatoris et Confessarii studiosi. Eum
homines Dei appetentes turmatim conveniebant, eius verbum audituri eiusque
exemplum sumpturi. In latis Poloniae, Ucrainae, Moldaviae et Bielorussiae
regionibus suum apostolatum explicavit. Optimis propositis magnorum reformatorum
Ordinis Franciscalium pellectus, qui fuerunt S. Bernardinus Senensis et S.
Ioannes a Capestrano, qui in Polonia nonnullis ante decenniis fuerat, anno
MCCCCLXIII postulavit Ioannes de Dukla ut ingredi posset reformatum Ordinem
Observantiae ut aiebant. In novo quoque statu Beatus pastorale ministerium
frugiferum agere perrexit ab Eucharistia et a filiali dilectione in Virginem
Mariam ignem illum caritatis sumens, qui eius verbis elucebat atque christianae
commiserationis actibus, quae miseros et innumeros pauperes solabantur, qui ad
eum fidenter concurrebant, pro certo habentes se in humili S. Francisci filio
paternum misericordemque Dei vultum inventuros. Ioannes in corde suo ardorem
flagrare sentiebat in Dei sanctitatem cuiusque cum in precationis colloquio
verbum sumpsisset, vita, labiis et actibus id proclamabat atque pro Deo adversum
malum peccatumque loquebatur. Christi Ecclesiae unitati studens, ferventissime
oecumenico sensu imbutus, adlaboravit ad dialogum cum Fratribus Ecclesiarum
Rutenae et Armenae instituendum, ut Spiritus Sancti virtute necnon vitae vere
evangelicae testimonio, obices divisionum et inter Christi discipulos
praeiudiciorum tollerentur. Senex ac visu amisso operari perrexit pro fratrum
bono, vivida caritatis flamma intus permotus Illius quem Pater consecravit pro
mundi vita (cfr Io 17, 19). Die XXIX mensis Septembris anno MCCCCLXXXIV
Leopolitana in urbe, una cum fratribus cum psalmos recitabat, aerumnis atque
apostolicis laboribus confectus, Ioannes carnis vinculis solutus est et ad
nuptiale convivium Dei amicorum, aeternum in aevum, introductus. Eximii huius
Patriae Nostrae apostoli et germani S. Francisci Assisiensis filii sanctitas ab
alta potissimum fide in Christo Iesu manavit. Quapropter pro certo habemus eum
Ecclesiam comitaturum eiusdemque unitatem in itinere illo, quod perducit ad
annum Christi ortus bismillesimum, ad Magnum lubilaeum. Post mortem Beatus
Ioannes cultum publicum habuit, quem Decessor Noster Clemens XII anno
MDCCXXXIII confirmavit. His peractis a iure statutis, Nobis coram die II mensis
Iulii, anno MCMXCIV, decretum super virtutibus heroicis prodiit, atque die VI
mensis Aprilis, anno MCMXCV, decretum super miraculo, quod intercessioni eiusdem
Beati adscriptum est quodque anno MCMXLI evenisse perhibetur. Faventibus porro
Fratribus Cardinalibus et Episcopis in Consistorio die X mensis Aprilis anno
MCMXCV coadunatis, statuimus ut canonizationis ritus die X mensis Iunii, anno
MCMXCVII, Nostro pastorali in Polonia contingente itinere, celebraretur.
Hodie igitur apud urbem Krosno, inter sacra hanc elocuti sumus
Canonizationis formulam:
Na chwałę Świętej i Nierozdzielnej Trójcy, dla wywysżenia katolickiej wiary i
wzrostu chrześcijańskiego życia, na mocy wladzy naszego Pana Jezusa Chrystusa i
Świętych Apostołów Piotra i Pawła, a także Naszej, po uprzednim dojrzałym
namyśle, po licznych modlitwach
i za radą wielu naszych Braci w biskupstwie, orzekamy i stwierdzamy, że
błogosławiony Jan z Dukli jest Święty i wpisujemy Go do Katalogu Świętych,
polecając, aby odbierał On cześć jako Święty w całym Kościele. W imię Ojca i
Syna, i Ducha Świętego.
Quod autem decrevimus volumus et nunc et in posterum vim habere, contrariis
minime officientibus rebus quibuslibet. Spectabilis hic vir clara edidit
religiosae pietatis operumque bonorum documenta. Pertinet ipse ad commendabile
sodalicium illud S. Francisci sectatorum qui eiusdem consilia strictius persequi
contenderunt. Is ideo coram omnibus fulgens habetur Evangelii etiamnunc
assertor, unde catholica fides et industria usque proferantur et quam plurimos
homines complectantur.
Datum in urbe Krosno, die decimo mensis Iunii, anno Domini millesimo
nongentesimo nonagesimo septimo, Pontificatus Nostri undevicesimo.
EGO IOANNES PAULUS
Catholicae Ecclesiae Episcopus
Eugenius Sevi, Protonot. Apost.
© Copyright 1997 - Libreria Editrice Vaticana