Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS PP. II

LITTERAE APOSTOLICAE

AD SACRAM

TEMPLUM BEATAE MARIAE VIRGINIS IN CAELUM ASSUMPTAE,
 CONVERSANENSI-MONOPOLITANA, TITULO AC DIGNITATE
BASILICAE MINORIS HONESTATUR

 

Ad perpetuam rei memoriam. – Ad sacram aedem Beatae Mariae Virginis in caelum Assumptae, quae in Conversanensi urbe locatur, inde iam a V saeculo ad nostra usque tempora fideles tamquam ad divinarum gratiarum fontem cotidie se conferunt ad Deiparam Mariam Virginem singulari cultu venerandam. Cum igitur ecclesia ista notissima habeatur sedes spiritalis vitae operumque pastoralium, Venerabilis Frater Dominicus Padovani, Episcopus Conversanensis-Monopolitanus, vota universi cleri populique fidelis excipiens, petivit ut supra memoratum templum titulo ac dignitate Basilicae Minoris a Nobis honestaretur. Nos, peculiare benevolentiae Nostrae documentum cupientes praebere, illius sollertis Pastoris precibus libenter obsecundandum esse censuimus. De sententia igitur Congregationis de Cultu Divino et Disciplina Sacramentorum, quam ratam habemus, summa Apostolica usi potestate, harum Litterarum virtute perpetuumque in modum paroeciale templum, de quo mentionem fecimus, titulo ac dignitate Basilicae Minoris decoramus, omnibus factis iuribus ac liturgicis concessionibus quae templis hoc nomine insignitis rite competunt, iis tamen servatis quae secundum Decretum «de titulo Basilicae Minoris» die IX mensis Novembris anno MCMLXXXIX editum sunt prorsus servanda. Minime vero dubitamus quin hic concessus honor in catholicae religionis profectum et in spiritale cleri, fidelium cunctorumque istuc peregrinantium bonum cedat pariterque fore confidimus ut iidem, Beatae Mariae Virginis praesidio suffulti, novo vigore firmioris fidei vitam gerant novisque vinculis cum hac Apostolica Sede coniungantur. Has denique Litteras sive nunc sive in posterum ratas esse volumus, contrariis quibuslibet rebus non obstantibus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XXV mensis Iunii, anno MCMXCVII, Pontificatus Nostri undevicesimo.

ANGELUS card. SODANO
Secretarius Status

 

© Copyright 1997 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana