IN REPUBLICA ANGOLAE NUNTIATURA
APOSTOLICA CONDITUR
Ad perpetuam rei memoriam. – Ad plenius confirmandas ac
fovendas necessitudinis rationes, quae inter hanc Apostolicam Sedem et
Rempublicam Angolae hoc ipso die feliciter sunt initae, simulque ad aptius
providendum evangelizationis operi atque spirituali regimini catholicorum
fidelium illic commorantium, Nobis peropportunum videtur in memorata Natione
Apostolicam Nuntiaturam condere. De communi igitur utriusque partis voto,
audita quoque Congregatione pro Gentium Evangelizatione, summa Nostra potestate
harumque Litterarum virtute in Republica Angolae Nuntiaturam Apostolicam
constituimus, factis omnibus iuribus, privilegiis, honoribus, praerogativis et
indultis, quae huiusmodi Legationum, praesertim in territoriis sub iurisdictione
memoratae Congregationis positis, propria sunt. Has denique Litteras, in forma
Brevis maioris expeditas, nunc et in posterum ratas esse volumus, contrariis
quibuslibet rebus non obstantibus.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die VIII mensis
Iulii, anno MCMXCVII, Pontificatus Nostri undevicesimo.
ANGELUS card. SODANO
Secretarius Status
© Copyright 1997 - Libreria Editrice Vaticana