BEATA MARIA VIRGO, TITULO «NUESTRA
SEÑORA DA COCHARCAS» INVOCATA,
PATRONA APUD DEUM ABANCAIENSIS DIOECESIS
IN PERUVIA CONFIRMATUR
Ad perpetuam rei memoriam. – A clero et populo dioecesis Abancaiensis
singulari veneratione colitur Deipara Virgo, titulo «Nuestra Señora de
Cocharcas» invocata, cuius in honorem Andibus in Peruvianis notum dicatum est
sanctuarium, ad quod pii peregrinatores precantes accedunt quotannis,
praesertim diebus vit et VIII mensis Septembris. Qua re ductus, Venerabilis
Frater Isidorus Sala Ribera, Episcopus Abancaiensis, communia excipiens vota,
electionem beatae Mariae Virginis titulo, quern diximus, invocatae in Patronam
apud Deum dioecesis suae rite probavit atque, litteris die III mensis Ianuarii
hoc anno datis, petivit ut huiusmodi electio et approbatio secundum Normas de
Patronis constituendis et ad Normam Instructionis «de Calendariis
particularibus atque Officiorum et Missarum Propriis recognoscendis», n. 30, ab
hac Apostolica Sede confirmarentur. Nos vero cupientes tam sollertis Pastoris
preces audire, cum constet has electionem et approbationem ad iuris
praescriptum peractas esse, ratis plane habitis iis, quae Congregatio de Cultu
Divino et Disciplina Sacramentorum, tributis a Nobis facultatibus, hac in re
egit, summa, qua fungimur, potestate, harum Litterarum virtute perpetuumque in
modum beatam Mariam Virginem, titulo «Nuestra Señora de Cocharcas»
invocatam, Patronam apud Deum dioecesis Abancaiensis confirmamus, omnibus factis
iuribus ac liturgicis privilegiis secundum rubricas consequentibus. Quod
faustum ac felix sit cunctis Peruvianis filiis istius dioecesis, qui proximo
anno quartum expletum saeculum ab adventu in regionem suam imaginis ipsius
Virginis sollemniter celebrabunt. Volumus quidem has Litteras religiose servari
suosque effectus nunc et in posterum obtinere, contrariis quibuslibet rebus non
obstantibus.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XVI mensis Iulii,
anno MCMXCVII, Pontificatus Nostri undevicesimo.
ANGELUS card. SODANO
Secretarius Status
© Copyright 1997 - Libreria Editrice Vaticana