BEATA MARIA VIRGO, TITULO «NOSSA SENHORA
DA VITÓRIA» INVOCATA,
PATRONA APUD DEUM STATUS PIAUHYENSIS IN BRASILIA CONFIRMATUR
Ad perpetuam rei memoriam. – Inde a condita Brasiliae urbe Oeirensi, primo
Piauhyensis Provinciae capite, clerus populusque Christianus beatam Mariam
Virginem, titulo «Nossa Senhora da Vitória» invocatam, peculiari veneratione
inibi colunt inque omnibus vitae adiunctis, praesertim in angustiis,
validissimum Eius invocant auxilium. Qua re ducti, Venerabiles Fratres Episcopi
Regionis ecclesiasticae Teresianae, communia excipientes vota atque civilibus
annuentibus auctoritatibus, electionem beatae Mariae Virginis memorato titulo
invocatae in Patronam apud Deum Status Piauhyensis rite probaverunt atque,
litteris die IV mensis Iulii superiore anno datis, petiverunt ut huiusmodi
electio et approbatio secundum Normas de Patronis constituendis et ad Normam
Instructionis «de Calendariis particularibus atque Officiorum et Missarum
Propriis recognoscendis», n. 30, ab hac Apostolica Sede confirmarentur. Nos vero
cupientes eorundem Praesulum postulationem audire itemque dilectis
Brasiliensibus filiis istius Status praecipuum benevolentiae Nostrae documentum
praebere, cum constet has electionem et approbationem ad iuris praescriptum
peractas esse, ratis plane habitis iis, quae Congregatio de Cultu Divino et
Disciplina Sacramentorum, tributis a Nobis facultatibus, hac in re egit, summa
Apostolica potestate, harum Litterarum virtute perpetuumque in modum beatam
Mariam Virginem, titulo «Nossa Senhora da Vitória» invocatam, Patronam apud
Deum Status Piauhyensis in Brasilia confirmamus, omnibus factis iuribus ac
liturgicis privilegiis secundum rubricas consequentibus. Denique volumus has
Litteras religiose servari suosque effectus nunc et in posterum obtinere,
contrariis quibuslibet rebus non obstantibus.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XVI mensis Iulii,
anno MCMXCVII, Pontificatus Nostri undevicesimo.
ANGELUS card. SODANO
Secretarius Status
© Copyright 1997 - Libreria Editrice Vaticana