ECCLESIA CONVENTUALIS SANCTI FRANCISCI,
INFRA ARCHIDIOECESIS SALTENSIS FINES SITA ET SANCTO DIDACO DE ALCALÁ DICATA, IN
CATALOGUM BASILICARUM MINORUM REFERTUR
Ad perpetuam rei memoriam. – Sancta Christi Ecclesia iam a primaeva sui
aetate legitimum atque iustum Sanctorum cultum approbare ac templa iisdem dicata
peculiaribus honoribus decorare consuevit. Qua de re, Venerabilis Frater Moyses
Iulius Blanchoud, Archiepiscopus Saltensis, tum proprio tum etiam cleri atque
populi nomine, ab hac Apostolica Sede postulavit ut ecclesia conventualis Sancti
Francisci, quae in urbe Saltensi exstat atque Sancto Didaco de Alcalá est
dicata, ad Basilicae Minoris dignitatem eveheretur. Nos igitur, ratione habita
sive petitionis sacri Praesulis quem diximus, sive ipsius templi antiquitatis,
nobilitatis, artis ac praesertim pietatis quae ibi assidue alitur, admotae
expostulationi aequissimo animo concedimus. Itaque, rata omnino habentes quae
Congregatio de Cultu Divino et Disciplina Sacramentorum hac de re statuit,
Apostolica Nostra potestate, memoratam sacram aedem inter Basilicas Minores
referimus, omnibus additis iuribus atque privilegiis quae sacrarum aedium huius
ordinis sunt propria, dummodo ea serventur quae statuit Decretum «de titulo
Basilicae Minoris» die IX mensis Novembris anno MCMLXXXIX evulgatum. Quae vero
concedimus, volumus et nunc et in perpetuum vim sortiri, contrariis
quibuslibet rebus minime obstantibus.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die IV mensis
Augusti, anno MCMXCVII, Pontificatus Nostri undevicesimo.
ANGELUS card. SODANO
Secretarius Status
© Copyright 1997 - Libreria Editrice Vaticana