The Holy See
back up
Search
riga

IOANNES PAULUS PP. II

LITTERAE APOSTOLICAE

SANCTA CHRISTI

ECCLESIA PAROECIALIS LOCI ARS, SANCTO XYSTO PAPAE ET MARTYRI
DICATA, INTRA DIOECESIS BELLICENSIS-ARSENSIS FINES SITA,
IN CATALOGUM BASILICARUM MINORUM REFERTUR

 

Ad perpetuam rei memoriam. – Sancta Christi Ecclesia iam a primaeva aetate legitimum atque iustum Sanctorum cultum approbare ac templa iisdem dicata peculiaribus honoribus decorare consuevit. Qua de re, Venerabilis Frater Vido Bagnard, Episcopus Bellicensis-Arsensis, tum proprio tum cleri atque christifidelium nomine, ab hac Apostolica Sede petivit ut paroecialis ecclesia in oppido Ars sita, ubi Sancti Ioannis Mariae Vianney pie servantur exuviae, Sancto Xysto papae et martyri dicata, ad Basilicae Minoris titulum et dignitatem eveheretur. Nos quidem ratione habita sive petitionis sacri Praesulis quern diximus, sive ipsius templi antiquitatis, nobilitatis ac praesertim pietatis quae ibi assidue alitur, admotae expostulationi aequo animo concedimus. Itaque, rata omnino habentes quae Congregatio de Cultu Divino et Disciplina Sacramentorum hac de re statuit, Apostolica Nostra potestate memoratam sacram aedem inter Basilicas Minores referimus, omnibus additis iuribus atque privilegiis quae sacrarum aedium huius ordinis sunt propria, servatis vero iis quae, secundum Decretum «de titulo Basilicae Minoris» die IX mensis Novembris anno MCMLXXXIX evulgatum, sunt servanda. Quae vero concedimus, volumus et nunc et in perpetuum vim sortiri, contrariis quibuslibet rebus minime obstantibus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, in liturgica memoria Sancti Ioannis Mariae Vianney, die IV mensis Augusti, anno MCMXCVII, Pontificatus Nostri undevicesimo.

ANGELUS card. SODANO
Secretarius Status

 

© Copyright 1997 - Libreria Editrice Vaticana

 

top