The Holy See
back up
Search
riga

IOANNES PAULUS PP. II

LITTERAE APOSTOLICAE

NON SATIS

VENERABILI DEI SERVO FRIDERICO OZANAM
BEATORUM HONORES DECERNUNTUR

 

Ad perpetuam rei memoriam. – «Non satis Iesum Christum amamus. Nos Eum procul dubio per fidei oculos tantum cernimus, et fides nostra est debilis. Pauperes cernimus per carnis oculos, qui praesto sunt. Mittere nos possumus digitum et manum in eorum vulneribus, et spineae coronae vestigia in eorum frontibus conspiciuntur. Ah! ad eorum pedes procumbere debemus et cum Apostolo dicere: «Dominus meus et Deus meus». Vos magistri nostri estis et nos vestri famuli erimus; vos imagines estis viventes illius Dei quem non videmus, at quern credimus nos amare in vobis amantibus! (ex epistula Aloisio Janmot die XIII mensis Novembris anno MDCCCXXXVI missa). Verba haec conspicuam vitae et personae partem Venerabilis Dei Servi Friderici Ozanam ostendunt. Ipse testis fuit ac simul magister. In viri patrisque statu; laici in condicione qui in caritatis magisteriique provincia versabatur quique praecipuus fuit conditor celebratarum Conferentiarum sancti Vincentii de Paul, inter insignes homines annumeratus est, qui missions Ecclesiae societatisque progressus actuositatem denotarunt. In eo, primigenio discipulo semperque novo sancti Vincentii, evangelizatio, humana provectio et caritatis testimonium coniunguntur. Eximius igitur laicorum apostolatus in saeculo XIX ipse exstitit auctor. Mediolani, die XXIII mensis Aprilis anno MDCCCXIII, piis parentibus Ioanne Ozanam medico et Maria Nantes ortus est, qui tam civilem quam religiosam disciplinam una cum sorore Helena maxima natu et Carolo fratre, qui postea sacerdos factus est, perquam apposite docuerunt. Puer et adulescens Lugdunii aetatem degit, ubi praeclarum College Royal, quod dicitur, adiit, amplissimas ingenii morisque dotes exhibens; exinde Lutetiam Parisiorum petiit ut Universitatem studiorum adiret. Ibidem iuridicialis disciplinae consecutus est lauream. Aliquod per tempus fructuose Lugdunii patroni artem exercuit, causas pauperum gratuito sustinendo. Postea Lutetiam remigravit et anno MDCCCXL cathedram consecutus est Litterarum exterarum apud studiorum Universitatem Sorbonensem, ubi docuit et christianas Europae radices in V saeculo necnon christianam mirabilem compositionem demonstravit, quae tempore sancti Francisci Dantisque Aligherii contigit. Duplicem operam sustinuit Ozanam, scilicet scientiae et caritatis. Dilectione culturae replebatur, sed eius cultura fuit amoris. Una cum aliis iuvenibus Conferentias sancti Vincentii instituendas curavit (anno MDCCCXXXIII), quae brevi per totam Europam orbemque terrarum disseminatae sunt. Archiepiscopo Parisiensi suasit ut certo quodam tempore sermones sererentur ad necessitates illius temporis accommodati. Initium hoc fuit illarum orationum quas praeclarus ille Pater Lacordaire apud Dominam Nostram Lutetiae Parisiorum habuit. Aliquandiu vitae religiosae forma captus est et Ordine Fratrum Praedicatorum allectus. Tandem intellexit se a Deo ad matrimonium vocari atque ideo cum Maria Iosepha Amalia Soulacroix die XXIII mensis Iunii anno MDCCCXLI nuptias iniit, quacum pleno cum animi consensu vixit; illa deinceps filiam peperit, quam ipse dulcissimo ac sapienti patris amore dilexit. Incommodo morbo correptus, quern animo illo se omnino conformandi Dei voluntati toleravit, eximia patientia die VIII mensis Septembris anno MDCCCLIII Massiliae, quadraginta annos natus, pretiosam suam amisit vitam. Fridericus Ozanam, veritatis amator, singularis fuit testis suae fidei. Religiosorum quorundam dubiorum breve temporis spatium postquam superavit adulescens quattuordecim annorum, assertor exstitit soliditatis ac pulchritudinis religionis catholicae, quam usque studiose verbis compluribusque scriptis tuitus est, postquam potissimum anno MDCCCXL doctor factus est Universitatis studiorum Sorbonensis. Vigil fuit is in signis temporum capessendis. In eius celebri locutione transeamus ad barbaros invitatio quaedam percipitur in aliquam certam partem ad trasgrediendum, in humilioris scilicet ordinis homines trasmigrandum. Quapropter unus ex antecessoribus haberi potest Litterarum encyclicarum Rerum novarum, quippe qui ipsi doctrinae personale directumque opus coniunxerit. Positivismi saeculo fidei fuit missionarius apud scientiam itemque missionarius apud societatem. Alto Ecclesiae sensu permotus, christianas virtutes heroum in modum egit, etsi quendam vitae modum retinuit. Fidelis in minimo (cfr Lc 16, 10) fuit, sed eximius in Evangelio quotidie sustinendo. Beatificationis et canonizationis causa anno MCMXXV incohata est. Nos Ipsi die VI mensis Iulii anno MCMXCIII declaravimus Dei Servum heroum in modum virtutes theologales, cardinales iisque adnexas exercuisse. Posthac die XXV mensis Iunii anno MCMXCVII Nobis coram decretum super miraculo prodiit. Ideo beatificationis ritum constituimus die XXII mensis Augusti anno MCMXCVII Lutetiae Parisiorum celebratum iri.

Hodie igitur inter sacra hanc protulimus formulam: «Par Notre Autorité Apostolique, accueillant les viceux de Notre Frère Jean-Marie Lustiger, Archevêque de Paris, de beaucoup d'autres Frères dans l'épiscopat et nombreux fidèles, et après avoir entendu l'avis de la Congrégation pour les Causes des Saints, Nous concédons que dorénavant le vénérable Frédéric Ozanam pent être appelé Bienheureux et que, le neuf septembre, on pourra célébrer sa fête chaque année, selon les règles et dans les lieux prévus par le droit. An nom du Père, et du Fils et du Saint-Esprit. Quod autem his Litteris decrevimus, volumus et nunc et in posterum tempus vim habere, contrariis rebus minime obsistentibus.

Datum Lutetiae Parisiorum, sub anulo Piscatoris, die XXII mensis Augusti anno MCMXCVII, Pontificatus Nostri undevicesimo.

ANGELUS card. SODANO
Secretarius Status

 

© Copyright 1997 - Libreria Editrice Vaticana

 

top